In finem servo domini ipsi David | Dixit injustus ut delinquat in semetipso non est timor dei ante oculos ejus | Quoniam dolose egit in conspectu ejus ut inveniatur iniquitas ejus ad odium | Verba oris ejus iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret | Iniquitatem meditatus est in cubili suo astitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes | Justitia tua sicut montes dei judicia tua abyssus multa homines et jumenta salvabis domine quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt | Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos | Quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen | Praetende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde | Non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me | Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
In finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum | Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor dei ante oculos eorum | Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis | Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor | Quoniam dominus in generatione justa est consilium inopis confudistis quoniam dominus spes ejus est | Quis dabit ex Sion salutare Israel cum averterit dominus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel