Haec dicit dominus dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram et benedicent me jurantes in nomine meo et pronuntiabunt gloriam meam in civitatem sanctam Jerusalem alleluia
Coronam gloriae ponam super caput ejus dicit dominus et induam illum stolam candidam quia servabit mandata mea et propter nomen meum effusus est sanguis ejus in terram
In finem psalmus ipsi David | Exspectans exspectavi dominum et intendit mihi | Et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis et statuit super petram pedes meos et direxit...
In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant...
In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et...