| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Quoniam in me speravit liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum | g00688 | TcV |
| Laus cantici David qui habitat in adjutorio altissimi in protectione dei caeli commorabitur | Dicet domino susceptor meus es tu et refugium meum deus meus sperabo in eum | Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero | Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis ejus sperabis | Scuto circumdabit te veritas ejus non timebis a timore nocturno | A sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano | Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non appropinquabit | Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis | Quoniam tu es domine spes mea altissimum posuisti refugium tuum | Non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo | Quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis | In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum | Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem | Quoniam in me speravit liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum | Clamabit ad me et ego exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et glorificabo eum | Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum | 920090 | PS |
| Psalmus ipsi David ad te domine clamabo deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum | Exaudi domine vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum | Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me quiloquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus eorum | Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis | Quoniam non intellexerunt opera domini et in opera manuum ejus destrues illos et non aedificabis eos | Benedictus dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae | Dominus adjutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adjutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei | Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | 920027 | PS |
| Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem quoniam in me speravit liberabo eum | g00691c | OfV |
| Quoniam in me speravit liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum | g00678j | TcV |