Haec dicit dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur | Beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui apprehendet istud | Custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum | Et non dicat filius advenae qui adhaeret domino dicens separationem dividet me dominus a populo suo | Et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum | Quia haec dicit dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae ego volui et tenuerint foedus meum | Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit | Et filius advenae qui adhaerent domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos | Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum | Adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae | Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo | Quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ait dominus deus qui congregat dispersos Israel
Ipsi David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata | Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum nec est in spiritu ejus dolus | Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur spina | Delictum meum cognitum tibi feci et injustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversum me injustitiam meam domino et tu remisisti impietatem peccati mei | Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt | Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exsultatio mea erue me a circumdantibus me | Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos | Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te | Multa flagella peccatoris sperantem autem in domino misericordia circumdabit | Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde