Genre: 
Full text: 
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti et perdidisti omnem memoriam eorum | Indulsisti genti domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Sicut quae concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua domine | Concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae | Vivent mortui tui interfecti mei resurgent | Expergiscimini et laudate dominum qui habitatis in pulverem quia ros lucis ros tuum et terram gigantum detrahes in ruinam | Vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10001 101
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label