| h00696 PRLG | Deus deorum et dominus dominorum rex magnus et fortis et terribilis est qui personam non accipit nec munera facit judicium pupillo et viduae amat peregrinos et dat illis victum atque vestitum vos autem amate peregrinos |
| h04249a ANTV | Deus judicium * |
| h04685 CaH | Haec dicit dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur | Beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui apprehendet istud | Custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum | Et non dicat filius advenae qui adhaeret domino dicens | Separationem dividet me dominus a populo suo | Et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum | Quia haec dicit dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae ego volui et tenuerint foedus meum | Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit | Et filius advenae qui adhaerent domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos | Omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae | Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo | Quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ait dominus deus qui congregat dispersos Israel |
| h04731 CaH | Confirmatum est cor meum in domino et exaltatum est cor meum in deo salutis meo | Dilatatum est os meum super inimicos meos laetor ego in sanctitate tua quia non est alius deus quomodo tu nex est sanctus praeter te et non est justus praeter deum nostrum | Nolite gloriari et nolite alta loqui in super viam et nesciebat magniloquam ego servo quoniam deus scientiae dominus est | Deus qui parat adinventiones suas arcum potentiam infirmatum est et infirmi virtute precinci sunt | Pleni panibus minorati sunt et esurientes transierunt terram | Sterilis peperit septem et fetora in filiis infirmata est | Dominus mortificat et vivificat ducit ad inferos et reducit | Dominus pauperem et divitem facit humiliat et exaltat | Suscitata terra in opem et abstracto te erigit pauperem | Et sedere facit eum cum potentibus populi et thronum gloriae hereditat illi | Da tuo tuum obtatum et benedicet annos justi | Quoniam non in viribus potens est vir dominus infirmum facit adversarium suum dominus sanctus | Non glorietur sapiens in sua sapientia neque glorietur dives indivitiis suis neque glorietur fortis in fortitudine sua sed in eo glorietur qui gloriatur scire et intelligere dominum et facere judicium et justitiam super terram | Dominus ascendit in caelos et tonat et ipse judicavit extrema terrae | Potens est et dat virtutem regibus nostris et exaltavit cornu Christi sui |
| a00233 A | Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistent milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumadstabunt patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et omnia agmina sanctorum ibi manifestabuntur abscondita cordium nostrorum sed tu deus piissime pater transfer a nobis illud damnationis judicium quo sine fine punientur opera delinquentium et concede cum electis tuis possidere aeternitatis regnum tunc dies erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt |
| h02815 ANT | Deus deorum et dominus dominorum rex magnus et fortis et terribilis est qui personam non accipit nec munera facit judicium pupillo et vidue amat peregrinos et dat illis victum atque vestitum vos autem amate peregrinos |
| h03209a ANTV | Quoniam deus amat judicium * |
| h03491a ANTV | Deus judicium tuum regi * |
| h04709 CaH | Ecce civitas virtus et salvatio nostra | Pone murum et circa murum munitione muri | Aperite portas intret plebs praecipiens veritatem qui sunt veritati et custodiens pacem | Quoniam in te speraverunt domine usque in aeternum deus magnus et aeternus | Quomodo humiliasti et deduxisti eos qui quo morabuntur in altissimis | Civitates fortissimas deiciens et deducens eas usque ad unum et conculcabunt eas pedes mansueturum et humilium | Directa facta est via justorum et praeparatum est iter sanctorum | Haec viae domini judicium speravimus in misericordia ejus et in memoria quae concupiscit animam nostram |
| 920075 PS | In finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrios | Notus in Judaea deus in Israel magnum nomen ejus | Et factus est in pace locus ejus et habitatio ejus in Sion | Ibi confregit potentias arcuum scutum gladium et bellum | Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis | Turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis | Ab increpatione tua deus Jacob dormitaverunt qui ascenderunt equos | Tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua | De caelo auditum fecisti judicium terra tremuit et quievit | Cum exsurgeret in judicium deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae | Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi | Vovete et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili | Et ei qui aufert spiritum principum terribili apud reges terrae |