Search chants
Displaying 11401 - 11450 of 62516
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| 007430 | R | Pretiosus confessor domini Benedictus recto orientis tramite cum magno splendoris decore in caelum ferebatur assistensque vir clarus ait duobus fratribus hac via dilectus domini caelum Benedictus ascendit | Benedicti |
| 007430a | V | Igitur sancti viri obitum sicut praesentes viderunt ita et absentes ex signo quod eis praedictum fuerat agnoverunt | Benedicti |
| 007430b | V | Lampadibus callem innumeris videre coruscum pallia virtutum quem straverunt variarum et super assistens vir clarus dixit ad illos | Benedicti |
| 007431 | R | Pretiosus domini Dionysius in agone novissimo oravit dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum fratribus meis servis tuis suscipe me | Dionysii |
| 007431.1 | R | Pretiosus martyr domini Emmeramus in agone novissimo orabat dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum omnibus sanctis servis tuis suscipe me | Emmerami |
| 007431a | V | Athleta domini Dionysius psallebat dicens | Dionysii |
| 007431za | V | Athleta autem domini Emmerammus psallebat dicens | Emmerami |
| 007432 | R | Primogenitus prodii ex ore patris ego feci ut oriretur lumen in caelis ego in altissimis inhabitavi et thronus meus in columna nubis | Transfiguratio Dom. |
| 007432a | V | Priusquam fieret montes aut formaretur orbis terrae a saeculo et usque in saeculum | Transfiguratio Dom. |
| 007433 | R | Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua | Dom. de Passione |
| 007433a | V | Quasi qui invenit spolia multa | Dom. de Passione |
| 007434 | R | Principes sacerdotum concilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo | |
| 007434a | V | Omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi verbum iniquum mandaverunt adversum me | |
| 007435 | R | Priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de ventre sanctificavi te et prophetam in gentibus dedi te | Joannis Baptistae |
| 007435a | V | Ecce dedi verba mea in ore tuo ecce constitui te super gentes et regna | Joannis Baptistae |
| 007435b | V | Vir dilectus a deo et ab hominibus honorificatus est | Joannis Baptistae |
| 007435c | V | Ad omnia quae mittam te ibis et universa quae mandavero tibi loqueris | Joannis Baptistae |
| 007435d | V | Ne timeas a facie eorum quia ego tecum sum dicit dominus | Joannis Baptistae |
| 007435za | V | Misit dominus manum suam et ... | Joannis Baptistae |
| 007435zb | V | Posui verba mea in ore tuo ... | Joannis Baptistae |
| 007435zc | V | Iste puer magnus coram domino nam et manus ejus cum ipso est | Joannis Baptistae |
| 007436 | R | Procedente vero tempore sanctorum virtus sibi cupiens in exempla proponere solitudinem exivit et monachus factus caenobiticam vitam duxit | Dominici Silensis |
| 007436a | V | Non mutando propositum sed vitae suae subministrari quaerens solatium | Dominici Silensis |
| 007437 | R | Prolixum est enarrare quantis se virtutibus debilium beato Medardo clamor attollat sed fusis precibus quidquid expetitur incunctanter ejus effectibus et oratione obtinetur | Medardi |
| 007437a | V | Postquam igitur devotione fidelium maximo decore praefulta ejus tumuli urna exornata surrexit | Medardi |
| 007438 | R | Prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur miserebitur dominus Jacob et Israel salvabitur | Dom. 3 Adventus |
| 007438a | V | Qui venturus est veniet et non tardabit jam non erit timor in finibus nostris quoniam ipse est salvator noster | Dom. 3 Adventus |
| 007438b | V | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas | Dom. 3 Adventus |
| 007438za | V | Beati qui parati sunt ... | Dom. 4 Adventus |
| 007438zb | V | Ex Sion species decoris ejus ... | Dom. 3 Adventus |
| 007439 | R | Propter intolerabiles rerum curas mundanarum recusabat praesulatum suscipere Romanorum sed victus prece populi suscepit jugum domini | Gregorii |
| 007439a | V | Nec fecit proximo suo malum et opprobrium non accepit adversus proximos suos | Gregorii |
| 007440 | R | Propter testamentum domini et leges paternas sancti dei astiterunt in amore fraternitatis quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides | Comm. plurimorum Martyrum |
| 007440a | V | Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Comm. plurimorum Martyrum |
| 007440b | V | Fuerunt sine querela ante dominum et ab invicem non sunt separati | Comm. plurimorum Martyrum |
| 007440za | V | Hostes ecclesiae forti robore ... | Comm. plurimorum Martyrum |
| 007440zb | V | Memoria eorum non derelinquetur et nomen eorum in aeternum manet | Exaltatio Crucis |
| 007441 | R | Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | Comm. plurimorum Virginum |
| 007441a | V | Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui | Comm. plurimorum Virginum |
| 007441b | V | Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus | Comm. plurimorum Virginum |
| 007441c | V | Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna | Comm. plurimorum Virginum |
| 007442 | R | Propulso post longum conflictum prisci erroris persuasore vir domini Narcissus beatas mulieres fide Christi plenius instruxit et salutari lavacro paenitentia et jejuniis praeparari fecit | Afrae |
| 007442a | V | Familiam totam cognatos affines et amicos | Afrae |
| 007443 | R | Protector tuus ego sum noli timere dicit dominus cum transieris per ignem non combureris et flamma non comburet te quia tenebo manum tuam | Laurentii |
| 007443a | V | Liberasti domine corpus meum a perditione et a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus | Laurentii |
| 007444 | R | Prudentes virgines aptate vestras lampades ecce sponsus venit exite obviam ei | Omnium Sanctorum |
| 007444a | V | Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas | Omnium Sanctorum |
| 007444za | V | Media autem nocte clamor factus est | Comm. unius Virginis |
| 007445 | R | Psallite domino qui ascendit super caelos caelorum ad orientem alleluia | Ascensio Domini |
| 007445a | V | Ecce dabit vocis suae vocem virtutis date honorem deo | Ascensio Domini |
Pages
No search term provided.