Search chants
Displaying 34101 - 34200 of 62727
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01170 | A | Domine defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus respice in servos tuos in opera manuum tuarum deus noster | In Letaniis maj. |
| a01171 | A | Domine erigans montes de superioribus de fructu operum tuorum domine satiabitur terra quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua domine | |
| a01172 | A | Domine ne taceas neque quiescas quia dixerunt inimici nostri disperdam eos de gente et non memoretur nomen eorum ultra amplius tu autem domine pone illos stipulam ante faciem venti ut sciant quia tu es deus solus | |
| a01173 | A | Exaudi domine lacrimas populi tui quia exaruit terra rugent jument quoniam siccata sunt flumina parce domine et da nobis pluviam ne pereat quod plantavit dextera tua domine deus noster | |
| a01174 | A | Exaudi nos deus in veritate salutis tuae libera nos ex odientibus nos et de profundis aquarum multarum dicit | |
| a01176 | A | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle eos usque in aeternum exaudi vocem depraecationis meae dum oro ad te domine dum extollo manus meas ad templo sancto tuo regnum tuum domine regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie agmina sanctorum adque arcangelorum throni et dominationes mens nostra semper ad Christum sit ad te in te refugium petimus sicut pastor portat | In Letaniis maj. |
| a01176.1 | A | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle eos usque in aeternum alleluia | Ad Processionem |
| a01177 | A | Justitia tua sicut montes dei homines salvos facias domine quemadmodum multiplicasti misericordias tuas deus filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt | |
| a01178 | A | Miserere domine et dic angelo percutienti populum sufficiat contine manum tuam et cesset interfectio quae grassatur in populo ut non disperdam animam vivam | |
| a01179 | A | Numquid valet manus domini ut salvare non posset sed iniquitates nostrae diviserunt inter nos et dominum nostrum nunc autem exclamemus ad dominum et miserebitur nostri deus noster | |
| a01180 | A | Peccavimus domine injuste egimus iniquitatem fecimus ne contineas in ira misericordiae tuae quoniam defecit in dolore vita nostra libera nos propter nomen tuum quia ecce peccata nostra adversantur nobis domine fac nobiscum misericordiam tuam et erue nos in mirabilibus tuis tibi peccavimus domine deus noster libera nos in tempore tribulationis | In Letaniis maj. |
| a01181 | A | Per memetipsum juravi dicit dominus non adiciam ultra aquas diluvii super terram pacti mei recordabor ut non perdam aquas diluvii omnem carnem | |
| a01182 | A | Recordare mei domine quid acciderit a nobis intuere et respice quia exaruit siti anima nostra sed da pluviam super terram ne in perpetuo oblivisceris domine deus noster | |
| a01183 | A | Respice domine quia aruit terra rugent jumenta quoniam siccata sunt flumina quia defecerunt pascuae jam miserere domine ut excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua | |
| a01183.1 | A | Respice domine quia aruit terra rugiunt jumenta quia defecerunt pascuae et exsiccata sunt flumina jam miserere domine et excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua | |
| a01184 | A | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum Moyse ut nostris non derelinquens nos sed inclinans corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus | In Letaniis maj. |
| a01184.1 | A | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquas nos sed inclinans corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus | |
| a01185 | A | Tua est domine patientia et victoria tuum domine regnum tu es super omnes principes domine deus Israel da pacem in diebus nostris | |
| a01186 | A | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua memor esto domine obprobrii servorum tuorum | |
| a01186.1 | A | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut jurasti David in veritate tua memor esto Domine et da nobis pluviam | Ad Processionem |
| a01187 | A | Usquequo domine adhuc peccata adversantur nobis fac nobiscum misericordiam tuam et erue nos in mirabilibus tuis tibi peccavimus domine deus Israel libera nos deus in tempore tribulationis | |
| a01188 | A | Benedicat nos deus pater sancti nos deus filius illuminet nos deus spiritus sanctus corpus nostrum custodiat animas nostras salvet cor nostrum irradiet sensum nostrum dirigat et ad supernam patriam omnibus sanctis intercedentibus nos perducat alleluia | |
| a01189 | A | Benedicat nos una majestas domini benedicat nos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille nos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terram et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus monasterium nostrum et conventum nostrum alleluia | |
| a01194 | A | Sancta virgo Maria regis semper invicta mater castissima ora et intercede per cunctis sidentibus tuis patrociniis ut nobis dominus peccata dimittat pacem tribuat morbos depellat aeris temperiem et fruges nobis terrae concedat feritatem gentium comprimat atque in omni necessitate se invocantibus ad esse dignetur amen alleluia | |
| a01195 | A | Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | Dom. Resurrectionis |
| a01196 | W | Adorate eum omnes gentes (...) | Michaelis |
| a01198 | Tp | Gaudens in hierarchia trinitatis conclave mater domini ave | Te Christus virginem jam coronat secum coronat per summa dona perennis fulget memoria cum Christo mater in gloria | O regina caelica nos tua superna gratia da frui | Assumptio Mariae |
| a01199 | A | Haec est radix et stirps Jesse ex qua virga sumpsit esse quae divinum profert florem et fert fructus contra morem virga florem vellus rorem suscipit stella solem virgo prolem edidit | Annae |
| a01200 | A | Jesu Christe nepos cujus tuis ob amorem hujus molem tergens peccatorum regno transfer nos polorum | Annae |
| a01201 | A | O beata christiana fac vitemus mundi vana ut cum natae interventu collocemur in conventu beatorum omnium | Annae |
| a01202 | A | Adjunge tibi domina piae natae suffragia nam ipsis comitantibus nihil negat dominus | Annae |
| a01203 | H | Fortem fidelem | Dionysii |
| a01204 | A | Sanctam Annam induit dominus decore et sedem ejus posuit in gloria et honore | Annae |
| a01205 | A | Laeta atque jubilans haec sancta introivit domum quam desiderans in terra concupivit | Annae |
| a01206 | A | Praegustavit domine de rivo sed sitivit nunc pleno fruens flumine de torrente bibit | Annae |
| a01207 | A | Fratres benedicite huic sacrae matronae consortes ut efficiat aeternae nos coronae | Annae |
| a01208 | A | Qui matutinum splendidum meridiem et ignem facis lucis creator extingue flammas litium per Annae meritum nobis sis misertor | Annae |
| a01209 | A | Gloriosus cultor dei rex Stephanus Hungaroroum doctor egregius ferocitatem gentium perdomuit mores crudelium superavit victor in Christo populum acceptabilem domino praeparavit | Stephani, Reg. |
| a01210 | A | Ad ortum lucis dominum oportet honorare Annam lucis vehiculum qui lucem jam intrare fecit a quo principium hoc sumpsit luminare | Annae |
| a01211 | A | O Anna plena gratia orta regum prosapia assistentes tuae laudi miserando exaudi ad te matrem fugientes tu tuere pias mentes | Annae |
| a01212 | R | Gaude Maria virgo in universo mundo | Assumptio Mariae |
| a01212a | V | Cunctas haeres sola interemisti | Assumptio Mariae |
| a01213 | A | Conditor alme siderum aeterna lux credentium qui pro peccatis nostis juste irasceris et propitius eris clamantibus ad te domine miserere nostri miserere nostri redemptor mundi et per intercessionem Mariae semper virginis ac sanctorum sanctarumquae omnium caelestium da nobis serenitatem aeris ut cognoscamus quia tu solus altissimus | Ad Suffragium |
| a01215 | H | Gaude mater Hungaria (...) | Stephani, Reg. |
| a01216 | A | Tota pulchra es amica mea et macula non est in te veni de Libano sponsa mea veni de Libano veni coronaberis de capite amata de vertice Seir Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum | Nativitas Mariae |
| a01217 | R | In illo ergo praedio dei carus Aegidius fundavit ecclesiam monastice vite cultores justituit in quo et ipse tandem beato fine quievit | Aegidii |
| a01217a | V | Quem etiam locum hodie suo patrocinio univit beneficiis dicat virtutibus illustrat seque in eo fidelibus ex orabilem praebet | Aegidii |
| a01218 | A | Sancte Aegidi intercede pro nobis ut consortes gloriae sanctorum tecum effici mereamur | Aegidii |
| a01220 | A | Sancte pater Aegidi vas spiritus sancti gemina confessorum decus monachorum cum pietate qua redundas supplicantium tibi semper memor esto nostri | Aegidii |
| a01221 | A | Beatus papa Sixtus dixit clero suo fratres et commilitones nolite expavescere terrores passionum | Sixti et sociorum |
| a01222 | A | Orta persecutionis tempestate sub Decio multi christianorum necati sunt | Sixti et sociorum |
| a01223 | A | Eo tempore Romanae urbis pontifex sanctus Sixtus erat | Sixti et sociorum |
| a01224 | R | Eo tempore Decius caesar et Valerianus praefectus jusserunt sibi Sixtum episcopum cum clero suo intra Romanam civitatem noctu praesentari | Sixti et sociorum |
| a01224a | V | Tunc senatu simul omni convocato et conventione publica facta | Sixti et sociorum |
| a01225 | R | Beatus Sixtus episcopus Decio respondit sacrificium semper offero deo patri et domino nostro Jesu Christo filio ejus | Sixti et sociorum |
| a01225a | V | Nam semel tibi dixi atque iterum dico | Sixti et sociorum |
| a01226 | R | O sancta et beata in Christo sodalitas que hos sanctos Sixtum Felicissimum Januarium Agapitum una fide conjuxit una die coronavit | Sixti et sociorum |
| a01226a | V | Una in divino servitio vita una in dilectione dei et proximi una fecit bonorum omnium consensu cordis | Sixti et sociorum |
| a01227 | A | Sanctus Sixtus ad clerum suum dixit fratres et commilitones nolite pavescere | Sixti et sociorum |
| a01228 | A | Respondentes Felicissimus et Agapitus beato Sixto dixerunt et nos sine te qualiter non pavebimus sine patre nostro quo ibimus | Sixti et sociorum |
| a01229 | A | Dixit autem Decius ad sanctum Sixtum episcopum consule senectuti tuae audi praecepta nostra et sacrifica | Sixti et sociorum |
| a01230 | A | Beatus Sixtus Decio respondit miser tu consule tibi magis et noli blasphemare | Sixti et sociorum |
| a01231 | A | Responderunt Felicissimus et Agapitus Decio et Valeriano o miseri si audietis monita patris nostri evadetis tormenta aeterna quae vos nos torqueri habent | Sixti et sociorum |
| a01232 | A | Cumque sanctus Sixtus Felicissimus atquae Agapitus ad decollandum ducerentur ad templum Martis Sixtus dixit destruat te Christus filius dei vivi et subito cecidit pars aliqua templi et comminuta est | Sixti et sociorum |
| a01234 | A | Gloriosus deus in sanctis suis mirabilis in majestate sua | XI milium Virginum |
| a01235 | A | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | XI milium Virginum |
| a01236 | A | Adducentur regi virgines post reginam in laetitia | XI milium Virginum |
| a01237 | A | Virgo regalis Ursula flos fulsit ex Britannia vernans sicut caeli rosa virtutum plena gratia | XI milium Virginum |
| a01238 | A | Perennis patriae regis militem in gloria filiorum dei receptum deprecemur quatenus domini misericordiarum ubertate perfrui mereamur | Demetrii |
| a01239 | I | Pretiosi martyris Demetrii rogemus regem quoniam ipse est laetitia justorum | Demetrii |
| a01240 | A | Tenebris sub annis graeco alta soboles Demetrius in lege domini summa ope tuebatur | Demetrii |
| a01241 | A | Ecclesiarum magistri disciplinam Thesalonicenses Pauli dicipulos imitari compellebat | Demetrii |
| a01242 | A | Incentiva fidei dogmata Nestor symbolum apostolorum suscepit a sancto Demetrio | Demetrii |
| a01243 | R | Ex honestissima Pauli doctoris plantatione dux sanctus Demetrius quam vitalibus imbribus irragavit | Demetrii |
| a01243a | V | Thesalonicenses ex electionis vase potatus magisterio antiquo reformans | Demetrii |
| a01244 | R | Dilectus dei Demetrius dixit Nestori palmis geminis caelistis mansionis hereditatem laureatus capies securus esto | Demetrii |
| a01244a | V | Licum mortalium iniviceum ut David Goliam superabis tuque martyr cum Christo gaudebis | Demetrii |
| a01245 | R | Sanctus Demetrius inter caelistis sanctuarii milites hodie accitus est gloria coronandus | Demetrii |
| a01245a | V | Vulneratus est ut salvator in lanceali triumpho in amoenitate gloriatur paradisi | Demetrii |
| a01246 | A | Ultimi doloris dominicae passionis efficax latere perfosso Demetrius in pace requievit | Demetrii |
| a01247 | A | Felix populus utitur qui Demetrio patrono quoniam scuto bonae voluntatis circumtegitur | Demetrii |
| a01248 | A | Quam admirabilis est Christus in suo milite Demetrio non sufficit lingua promere | Demetrii |
| a01249 | R | Nestor jam renatus in Christo dixit invicte deus qui multimo da pietate glorificas sanctum Demetrium adesto mihi cum leo pugnaturo | Demetrii |
| a01249a | V | Per nomen sancti Demetrii Nestor victoriam obtinuit leum aedes plutonia suscepit | Demetrii |
| a01250 | R | Maximianus morum honestate praeclarum praecepit caelestis militiae armarium beatum occidere Demetrium | Demetrii |
| a01250a | V | Ulnis mox archangelicis transvectus est caelo gaudente terra plorante | Demetrii |
| a01251 | A | Omnium quos caelum terra continet laude dignus est sanctus Demetrius quo gradibus virtutum montem dei jucundissimus ascendit | Demetrii |
| a01252 | A | Ex lucidissimo Christi sidere Demetrio Lupus illuminatus est minister ejus per quem deus edidit mirabilia in mundo multa qui tandem gaudii occisione occubuit et in monte sancto requievit cum Demetrio | Demetrii |
| a01253 | A | Nestorem et Lupum inter generationes quaerentium dominum attulit sanctus Demetrius quia potens est apud cuncta regnantem | Demetrii |
| a01254 | R | Inclyte dei martyr Demetri ad te suspiraculum indeficiens pietas nos tuo patrocinio mundi a labentis calamitate defende ad te exutos carne praesenta domino coronandos | Demetrii |
| a01254a | V | Virtute salva sanctitatis tuae nos devotos qui gloriaris cum salvatore | Demetrii |
| a01255 | R | Conditor universae mundi fabricae cum senatoribus caeli apparuit suo dulcissimo Demetrio et dixit in te factura mea condelectabor | Demetrii |
| a01255a | V | Fortitudo et laus tua ego sum tu es gratiae meae receptaculum | Demetrii |
| a01256 | A | In ista die fidei fortitudine Demetrius paradisi delicias introivit | Demetrii |
| a01257 | A | Demetrius Nestori dixit fidem tene quia ipse est deus qui per puerperam virginem in hujus mundi aream venit | Demetrii |
| a01258 | A | Nestor ad haec omnia germina quae tu exsultationis labiis seminasti in me per evangelii gramina jam jam videbis fructum | Demetrii |
| a01259 | A | Curia caelestis nos vocat festinemus ingredi ut inter benedictos domini hereditatem capiamus | Demetrii |
| a01260 | A | In laudibus egregiae fidei Demetrii caelum terra mare hodie cum magna devotione jucundetur | Demetrii |
| a01261 | A | Hodie sollemnitas sancti Demetrii gaudimii inspirat nobis hodie pia devotio Thesalonicensium miraculorum magnitudine sublimatur hodie tota jucunditate mentis eum patronum queramus ut ejus pietas nos adjuvet apud deum | Demetrii |
| a01262 | A | In multitudine misericordiae tuae sperantes rogamus te beate Demetri qui caelum decorasti inclyto martyrio esto salus animae auctor pacis evacuatio totius adversitatis | Demetrii |
Pages
No search term provided.