Search chants

Displaying 37701 - 37800 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07391a V Quod loca sorderent quibus illius ossa jacerent
a07392 R Nocte quiescenti ciudam sanctum quae videnti praesul ut ornatus vir protulit ista beatus
a07392a V Dic monachis propere me tollatur qui impuere
a07393 R Sancti captivus muniminae dum fugitivus aspicitur mire liberi jam gaudet abire
a07393a V Hunc quem spectabat dominus non esse putabat
a07394 R O caeli civis qui magnus et in aethere vivis Indalaeti morem nos instrue luce bonorum
a07394a V Translatus penne dans munus habere perenne conservare velis domini tu parco fidelis
a07395 A Aeterni magnus dominus regni decore praeditus induat virtutibus quis fulsit Indalaetius
a07396 A Omnipotenti domino jubilemus cum gaudio de sancto Indalaetio nobis patrono dedito
a07397 A Ad te de luce domine nos vigilare annue ut te mens nostra siciat nobis hic sanctus faveat
a07398 A Quem in fornace liberi benedixerunt pueri benedicat nos mittas beati Indalaetii
a07399 A Laudemus nomen domini cum creaturis omnibus per quem exiat laudabilis confessor Indalaetius
a07400 A Oramus pater inclyte Indalaetii piissime ut nos perilei gratia a malis cunctis eruas et post vitae hujus cursum caelestem nobis impetra regnum
a07401 A Ad honorem patris sanctissimi Froilani coetus catholici novi sonent melodes cantici collaetantes sancto pontifici quem laudantes laude multiplici plaudant simul fideles subditi
a07402 A O quanto desiderio Froilanum sanctissimum exsultans colit Legio ut patronum piissimum benedicti religio hunc florem profert optimum quem deus privilegio cunctorum dotat praesulum
a07403 A Natus in suburbio Luci disciplinam amplexatur praecavens mortalem ruinam
a07404 A Concupivit heremum forma juventutis ut possit officium complere salutis
a07405 A Prunas cultor domini continet in ore sunt illaesa labia et sine dolore
a07406 R Devergente jam solis radio Froilani prodit devotio fit devota cordis oratio
a07406a V Noctis atrae fit in initio claritatis refulgens visio
a07407 R Benedicti professus regulam mentem habet in Christo sedulam carni dedit doctrinae ferulam
a07407a V Monachali vivens sub regimine mundum replet divino semine
a07408 R Constitutus in pueritia detestatur mundi solatia et procedit ad montis in via
a07408a V Per hunc quod promantur eulogia devotorum sunt verba nuntia
a07409 A Froilanus prospicit vitae brevitatem et affectat jugiter caeli claritatem
a07410 A Varias vir optimus columbas colore quae de caelo volitant concludit in ore
a07411 A Os columba rubea subintrans exurit sed demulcet leniter alba quae cuccurrit
a07412 R In combusti divina gratia designantur ista magnalia quod purgentur ejus eloquia servi dei clarent insignia summa peragentis officia
a07412a V Clamant cunctis ejus eulogia quod aspirent ad coeli gaudia
a07413 R Aedificavit triplex caenobium post recessum a Cellis montium ordo sexus aetas officium omnes currunt ad monasterium
a07413a V Hinc undecim centena militum fecit sanctum habentes spiritum
a07414 R Sancti patris nos juvent merita cujus gesta laudamus inclyta ut ipsius juvemur precibus et caelorum jungamur civibus
a07414a V Per hunc vita praesenti transita nobis detur corona perdita
a07415 A Patiens et humilis innocenter vixit diem sui obitus et horam praedixit
a07416 A Spiritus edocuit hunc ut Jeremiam ut futura nosceret clare dedit viam
a07417 A Pie pastor sanctae memoriae Froilane vas plenum gratiae memor esto tuorum memorum ne suorum mole facinorum comprimantur poenae miseria sed fruantur caelesti gloria
a07418 R Exaltatur lucerna splendida per quam Christi fit domus lucida ut attendens lumen mens tibi
a07418a V Felix pater per vitae merita cunctos trahit ad mundi semitam
a07419 R Urbs non latet in monte posita nec lucerna lucet abscondita dum divertit ad montis abdita per confines fit fama publica
a07419a V Lux refulget in nocte lubrica flagrat ordo vincens aromata
a07420 R Opem nobis benigne porrige rege stantes jacentes erige mores actus et vitam corrige et in pacis nos viam dirige
a07420a V Tu directus caelesti remige a procella mundi nos protege
a07421 A In amore jugiter fervens trinitatis fundat et constituit loca pietatis
a07422 A Contemplatur jugiter veram disciplinam horret famam saeculi ne ducat ruinam
a07423 A De salute populi plenam gerens curam cladem pestilentiae indidit futuram
a07424 A Invitus assumitur ad pontificatum licet se in pluribus diceret accusatum
a07425 A Subditos edocuit sanctis inhaerere normam sui ordinis firmiter tenere
a07426 A O lumen spectabile fulgens claritate exemplum notabile Christi caritate tu vas admirabile plenum sanctitate fac cor nostrum stabile pura veritate
a07427 A Salve sancte praesul ecclesiae vitae norma via patriae audi preces devotas hodie per te nobis sit locus veniae ne nos premat rigor sententiae
a07428 A Exaltans humiles deponens atque pojentes te deus oramus pie rex et magnificamus ceu canit hic psalmus det ut Indalaetius almus nos Abrahae fieri genus et promissa mereri
a07433 A Elisabeth regina parata sedes tua ex tunc fulgebit amplius cum dominum tot impios confregerit in die irae suae reges Elisabeth Reginae Portugalliae
a07435 A Aulam regalem regina spernens in domum domini dicebat ibimus sitivit in te deus deus meus anima mea Elisabeth Reginae Portugalliae
a07437 A Jubilate deo omnis terra et principes excelsi quoniam excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus Elisabeth Reginae Portugalliae
a07439 A Benedicite spiritus et animae justorum domino quia cum dederit dilectis suis somnum in terra ecce hereditas domini succedet in caelo Elisabeth Reginae Portugalliae
a07442 H Jam toto subitus vesper eat polo et sol attonitum praecipitet diem dum saevae recolo ludibrium necis divinamque catastrophen | Spectatrix aderas supplicio parens malis uda gerens cor adamantinum natus funerea pendulus in cruce altos dum gemitus dabat | Pendens ante oculos natus atrocibus sectus verberibus natus hiantibus fossus vulneribus quot penetrantibus te confixit aculeis | Heu sputa alapae verbera vulnera clavi fel aloe spongia lancea sitis spina cruor quam varia pium cor pressere tyrannide | Cunctis interea stas generosior virgo martyribus prodigio novo in tantis moriens non moreris parens diris fixa doloribus | Sit summae triadi gloria laus honor a qua suppliciter sollicita prece posco virginei roboris aemulas vires rebus in asperis Septem Dolorum BMV
a07445 Va Quicumque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem | Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit absque dubio in aeternum peribit | Fides autem catholica haec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur | Neque confundentes personas neque substantiam separantes | Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti | Sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas | Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus | Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus | Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus | Aeternus pater aeternus filius aeternus spiritus sanctus | Et tamen non tres aeterni sed unus aeternus | Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus | Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus | Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens | Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus | Et tamen non tres dii sed unus est deus | Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus | Et tamen non tres domini sed unus est dominus | Quia sicut singillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur | Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus | Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus | Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens | Unus ergo pater non tres patres unus filius non tres filii unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti | Et in hac trinitate nihil prius aut posterius nihil majus aut minus sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales | Ita ut per omnia sicut jam supra dictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit | Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat | Sed necessarium est ad aeternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri Jesu Christi fideliter credat | Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster Jesus Christus dei filius deus et homo est | Deus est ex substantia patris ante saecula genitus et homo est ex substantia matris in saeculo natus | Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens | Aequalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem | Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est Christus | Unus autem non conversione divinitatis in carnem sed assumptione humanitatis in deum | Unus omnino non confusione substantiae sed unitate personae | Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est Christus | Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos tertia die resurrexit a mortuis | Ascendit ad caelos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis inde venturus est judicare vivos et mortuos | Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem | Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam qui vero mala in ignem aeternum | Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit
a07445:cs Va Ktožkolivěk chce spasen býti (...)
a07446 R Assumpto rege gloriae ad thronum majestatis paternae undecim primates reversi sunt cum caeteris promissum spiritum exspectare Jerosolimis Matthiae
a07446a V Quorum Matthias inerat collegio etsi necdum dignitate vel numero Matthiae
a07447 R O mira dei dispensatio te sancte Matthia te spectat haec electio qui vere probatus es ab initio fide vita et merito Matthiae
a07447a V Dignus ergo hac electione dignos divina fac nos dilectione Matthiae
a07448 A Duobus ad sortem destinaris in Matthia deus elegit speciem Jacob quem dilexit Matthiae
a07449 A Hunc ergo domine nobis quasi turris fortitudinis erexisti a facie inimici Matthiae
a07450 A Annuntiavit opera dei mira quae tam in se quam in aliis intellexit esse facta Matthiae
a07451 R Dum spargeret in Judaea divini verbi semina stabat gaudens cum sociis a conspectu concilii affectus contumeliis Matthiae
a07451a V Quoniam dignus habitus est pati pro nomine Jesu Christi Matthiae
a07452 R Ad gloriam dei revelata sancti Matthiae pignora longe lateque virtutum suarum odorem spargunt suavissimum Matthiae
a07452a V Vita mortuis sospitas aegris libertas datur captivis Matthiae
a07453 R Gratias tibi rex regum qui per gratiam tuam hunc nobis donasti patronum o sacer Matthia nos pusillum gregem tuum sub tegmine alarum tuarum conserva Matthiae
a07453a V Quos hostis mundus caro deprimit et grave pondus Matthiae
a07454 A Decorem indutus ac fortitudinem spiritus sanctificationem Matthias in Judaea Christi nuntiat testimonia Matthiae
a07455 A Introiens in exsultatione coram principibus scitote ait quoniam dominus ipse est deus cui oboedire oportet magis quam hominibus Matthiae
a07456 A In terra deserta et invia et inaquosa fluebant de ventre ejus flumina ex aquis viventibus in vitam aeternam salientibus Matthiae
a07457 A Contumeliis verberibus cum coapostolis affectus hymnizans cum pueris benedicebat deum in omnibus Matthiae
a07458 A Laudet deum omnis creatura in caelo et in terra qui sanctum suum de terra transvexit ad caelum cui laus est in ecclesia sanctorum Matthiae
a07459 A In corona stellarum duodecim apostolica fulges stella sole clarior sancte Matthia tu nos precibus tuo illustratos fulgore ad coronam aeternae perducas gloriae Matthiae
a07460 A O beate Matthia o splendida diei quam fecit dominus hora duodecima quae nescis occasum solis nos peccatorum exemptos tenebris tuae fac consortes claritatis Matthiae
a07461 R O dilecta (...) Barbarae
a07462 A Repleatur os nostrum in gaudio et lingua exsultatione magnificavit enim dominus beatam virginem virginitatis gloria et caritatis honore Barbarae
a07463 R O pastor apostolice o defensor ecclesiae Gregori confessor Christi eruditor Augustini praesta nobis auxilium per dominum Jesum Christum Gregorii
a07463a V Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio Gregorii
a07463b V Memor esto congregationis tuae quam adquisisti gratia Christi
a07467 A Laudate reges terrae et omnes populi lauda cum regina lusitana gens dominum per quam posuit fines tuos pacem adipe frumenti satians te Elisabeth Reginae Portugalliae
a07469 A Magnificat regia mens dominum quia fecit illi magna qui potens est haec est illa ter maxima Elisabeth quae simul reginae conjugis et monialis merita obtinens undique comparavit regnum caelorum Elisabeth Reginae Portugalliae
a07471 A Ave regina princeps pacis ave mater pauperum et patriae femina caelo et mundo amabilis protege nos Elisabeth sanctissima ut per te suscipiat deus lusitanum populum suum recordatus misericordiae suae Elisabeth Reginae Portugalliae
a07472 I Spiritus domini replevit (...) Fer. 2 Pent.
a07474 A Et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus deus tuus Elisabeth Reginae Portugalliae
a07476 A Potens in opere et sermone lenivit iracundiam domini et conciliavit cor patris ad filium Elisabeth Reginae Portugalliae
a07478 A Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis Elisabeth Reginae Portugalliae
a07480 A Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis Elisabeth Reginae Portugalliae
a07482 R Annua praeclari solvamus debita fecisti nunc quia luciferam pater almus genuas aulam possidet aeterna retinendo praemia vitae
a07482a V Florescunt justi ut sol cum luce
a07483 A Ineffabili jucunditate gaudet nunc Scholastica cui cantate quae dum sit dux et lux vitae Scholasticae
a07484 R Regnum caeli quae sunt Scholastica mente fideli cujus amore saeculi luxum sprevit fuxum quaerendo diligendo semper dominum quem dilexit Scholasticae
a07484a V Eructavit cum fratre verbum Christi abiturum fulgure tenens tristi Scholasticae
a07485 I Pervigiles mente domino jubilare venite quem pia cum fratre laudat Scholastica nocte Scholasticae
a07486 A Admirabili nomine sacrata spreto quolibet homine sponsaverat Benedicti soror se tibi Domine Scholasticae
a07487 A Caelestis thalamus complacebat ei ubi caeli enarrant gloriam dei Scholasticae
a07488 A Haec fidem servabat Jesu tuo nomini et germinabat velut plena terra domini Scholasticae
a07489 A In corde domini verbum conservavit quod sedulo cum fratre Benedicto ejus postmodum cor eructavit Scholasticae

Pages