Search chants
Displaying 33301 - 33350 of 62612
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00493 | A | Omnes eandem escam spiritalem manducaverunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequente eos petra petra autem erat Christus alleluia | Corporis Christi |
| a00494 | A | Nolo vos socios fieri daemoniorum quia non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum alleluia | Corporis Christi |
| a00496 | W | Panis frugum terrae alleluia R. Erit uberrimus et pinguis alleluia | Corporis Christi |
| a00497 | R | Cenantibus discipulis accepit Jesus panem et benedixit ac fregit deditque illis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes vos | Corporis Christi |
| a00497a | V | Hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur in remissione peccatorum | Corporis Christi |
| a00498 | R | Accepto pane gratias egit Jesus et fregit et dedit discipulis suis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem | Corporis Christi |
| a00498a | V | Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novi testamneti in meo sanguine qui pro vobis fundetur | Corporis Christi |
| a00499 | R | Manducantibus discipulis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit illis et ait sumite hoc est corpus meum et accepto calice gratias agnes dedit illis et biberunt ex eo omnes | Corporis Christi |
| a00499a | V | Et ait illis hic est sanguis meus novi testamneti qui pro multis effundetur | Corporis Christi |
| a00500 | R | Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit accipite et manducate hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem | Corporis Christi |
| a00500a | V | Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine | Corporis Christi |
| a00501 | R | Amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habebitis vitam in vobis qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die | Corporis Christi |
| a00501a | V | Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo | Corporis Christi |
| a00502 | R | Sicut vivens misit me pater et ego vivo propter patrem et qui manducat me ipse vivit propter me hic est panis qui de caelo descendit | Corporis Christi |
| a00502a | V | Non sicut patres vestri manducaverunt manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum | Corporis Christi |
| a00503 | R | Immolabit haedum universa multitudo filiorum Israel et sument de sanguine ejus ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum | Corporis Christi |
| a00503a | V | Et edent carnes nocte illa assa igni et azymos panes cum lactucis agrestibus | Corporis Christi |
| a00504 | A | Ave protomartyr Stephane signifer aeterni regis invicte prece quaesumus continua dominum pro nobis exora ut ipso inspirante in suo servitio persistamus devoti et a cunctis hostibus te propiciante conservemur illaesi | Stephani |
| a00505 | W | Ibunt sancti de virtute | Suff. Om. Sanctorum |
| a00506 | A | Extendit jonas summitatem virgule quam habebat in manu et intinxit in favum mellis et convertit manum suam ad os et illuminati sunt oculi ejus | Corporis Christi |
| a00507 | A | Comede fili mi mel quia bonum es et favum dulcissimum gutturi tuo mel invenisti comede quod sufficit tibi | Corporis Christi |
| a00508 | A | Venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac avdite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra | Corporis Christi |
| a00509 | R | Parasti in conspectu meo mensam Alleluia Alleluia | Corporis Christi |
| a00510 | W | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei alleuja R. tu es qui restitues hereditatem meam alleuja | Corporis Christi |
| a00511 | R | Calicem salutaris accipiam alleluia alleluia | Corporis Christi |
| a00511a | V | Et nomen domini invocabo alleluia | Corporis Christi |
| a00512 | A | Ad revelationem* | Dom. 1 Quadragesimae |
| a00513 | I | Ad portum vitae redeuntes ecce venite stella maris radiat hanc revs aspiciat | De BMV |
| a00514 | A | Immaculata mansio effecta dei filio antiqua nobis cantica mutasti sancta Maria | De BMV |
| a00515 | A | Ecce novum tibi melos renovati concinimus nova adepti gaudia per te o sancta Maria | De BMV |
| a00516 | A | Per te lugens in tenebris splendorem veri luminis mundus recepit perditus totus errori deditus | De BMV |
| a00517 | W | Usquequo exaltabitur inimicus meus super me R. Respice et exaudi me domine deus meus (...) | Dom. de Passione |
| a00518 | R | O vis aeternitatis quae omnia ordinasti in corde tuo per verbum tuum omnia creata sunt sicut voluisti et ipsum verbum tuum induit carnem in formatione illa quae educta est de Adam et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt | De Trinitate |
| a00518a | V | O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati | De Trinitate |
| a00519 | V | O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati | De Trinitate |
| a00521 | A | O magne pater in magna necessitate sumus nunc igitur obsecramus obsecramus te per verbum tuum per quod nos constituisti plenos quibus indigemus nunc placeat tibi pater quia te decet ut aspicias in nos per adjutorium tuum ut non deficiamus et ne nomen tuum in nobis obscuretur et per ipsum nomen tuum dignare nos adjuvare | De Trinitate |
| a00522 | A | O aeterne deus nunc tibi placeat ut in amore illo ardeas ut membra illa simus quae fecisti in eodem amore cum filium tuum genuisti in prima aurora ante omnem creaturam et inspice necessitatem hanc quae super nos cadit et abstrahe eam a nobis propter filium tuum et perduc nos in laetitiam salutis | De Trinitate |
| a00523 | A | O virtus sapientiae quae circuiens circuisti comprehendendo omnia in una via quae habet vitam tres alas habens quarum una in altum volat et altera de terra sudat et tertia undique volat laus tibi sit sicut te decet o sapientia | De Trinitate |
| a00524 | A | O quam mirabilis est praescientia divini pectoris quae praescivit omnem creaturam nam cum deus inspexit faciem hominis quem formavit omnia opera sua in eadem forma hominis integra aspexit o quam mirabilis est inspiratio quae hominem sic suscitavit | De Trinitate |
| a00525 | A | O pastor animarum et o prima vox per quam omnes creati sumus nunc tibi tibi placeat ut digneris nos liberare de miseriis et languoribus nostris | De Trinitate |
| a00526 | A | O cruor sanguinis qui in alto sonuisti cum omnia elementa se implicuerunt in lamentabilem vocem cum tremore quia sanguis creatoris sui illa tetigit ungue nos de languoribus nostris | De Trinitate |
| a00527 | A | Spiritus sanctus vivificans vita movens omnia et radix est in omni creatura ac omnia de immunditia abluit tergens crimina ac ungit vulnera et sic est fulgens ac laudabilis vita suscitans et resuscitans omnia | De Trinitate |
| a00528 | A | Caritas abundat in omnia de imis excellentissima super sidera atque amantissima in omnia quia summo regi osculum pacis dedit | De Trinitate |
| a00529 | A | O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi primam materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas | De BMV |
| a00530 | A | O tu illustrata de divina claritate clara virgo Maria verbo dei infusa unde venter tuus floruit de introitu spiritus dei qui in te sufflavit et in te exsuxit quod Eva abstulit in abscissione puritatis per contractam contagionem de suggestione diaboli | De BMV |
| a00530a | AV | Tu mirabiliter abscondisti in te immaculatam carnem per divinitatem rationem cum filius dei in ventre tuo floruit sancta divinitate eum educente contra carnis jura quae construxit Eva integritati copulatim in divinis visceribus | De BMV |
| a00532 | A | Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria | De BMV |
| a00533 | A | Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine | De BMV |
| a00534 | A | Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te | De BMV |
| a00535 | A | Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu | De BMV |
Pages
No search term provided.