Search chants
Displaying 38451 - 38500 of 62584
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a08104 | A | Stigmatae namque crucis munita puella potentis praefectum monuit populis commixta ferinis scire deum nostrum quo constant condita rerum | |
| a08105 | A | Martyris ad verbum judex turbatus honestum valde furens illam torqueri jussit inustam ignibus urendam submissis in cruce fixam | |
| a08106 | Tp | SANCTUS | Mundi fabricator et rector | SANCTUS | Unice ipsius patris et aequalis dominus | SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH | Mundi qui culpas almis flammis mire detergis | PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS | Nobis nunc famulis miserere tuis | cujus in laude puerorum turbas devote propmpsit | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA IN EXCELSIS | |
| a08107 | H | Flos patriae decus atque decor Barcinonensis et urbis honor civibus enitet Eulalia lilia candida virgo velut vel rosa martyrio rubuit | Unde corona perennis ei tradita creditur esse duplex quae pretiosa deo meritis virginibus sociata polo martyribus sine fine manet | Quam prece poscimus assidua ut mala pellat ab urbe sua digne petentibus ipsa petat nos ibi vivere post obitum impetret est ubi nunc anima | Praestet hoc omnipotens deitas trina colenda sed una tamen omne cui famuletur opus laudet et omne quod est pariter omnia secula glorificent | |
| a08108 | H | Salve vitae lignum sacrum crucis signum salve noster honor mortis delens onus | Per te mors destrucia et vita reducta per te nos salve Christus dudum in te fixus | Exaltatio Crucis |
| a08109 | I | Exaltatum lignum crucis venite adoremus | Exaltatio Crucis |
| a08110 | A | Venerabilis virgo Margaritae nomen domini semper admirabile collaudavit | Margaritae |
| a08111 | A | Dedit dominus sapientiam beatae Margaritae desiderabilem super aurum et super met et favum | Margaritae |
| a08112 | A | Propter fidem et mansuetudinem et justitiam in sancta Margarita iratus Olimbrius praefectus jussit eam in carcere tradi | Margaritae |
| a08113 | A | Sancta Margarita a praefecto coartata est oravit dicens deus esto mihi domine adjutor in tribulationibus meis | Margaritae |
| a08114 | A | Respice in me deus et libera me de carnificibus iniquis quoniam de tua justitia repleta est terra | Margaritae |
| a08115 | A | Ille coartabat ista orabat ille cedebat ista psallebat | Margaritae |
| a08116 | A | Precor vos ministri mei salutis mirabilia domini caritate me cum in populis | Margaritae |
| a08117 | A | Tunc responderunt ministri sed tu Margarita inmoladiis at illa confundantur omnes qui gloriantur in simulacris suis | Margaritae |
| a08118 | A | In medio carceris stans beata Margarita clamavit et dixit respice in me domine quia unicum dereliquio me pater et libera me in justitia et populos in aequitate | Margaritae |
| a08119 | A | Erat autem Margarita annorum quindecim cum ab impio Olimbrio tradebatur in carcerem | Margaritae |
| a08120 | A | In hujus igitur sensibus condolens ei frequens circa illam nutrix competentibus satagebat officii | Margaritae |
| a08121 | A | Quadam die a praefecto jubebatur eam presentari quam decollandam tradidit cuidam spiculatori | Margaritae |
| a08122 | A | Benedicta dei filia subjecta capitali sententiae inducias rogavit orationis suae | Margaritae |
| a08123 | A | Qui me dignam fecit in sortem sanctorum in omni spiritu meo laudo nomen ejus assidue | Margaritae |
| a08124 | A | Virgo dei Margarita orationibus firmata mox numquid frater macta quoniam mundi regnum vici Christi gratia | Margaritae |
| a08125 | A | Omnes nos in unitate fidei congregati unanimes magnificemus deum nostrum laudibus pro meritis sacrosanctae Margaritae virginis ut quod illius hodie sollempnia recolimus apud te Jesu Christe adjuvemur ejus patrociniis | Margaritae |
| a08126 | R | Tollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae | |
| a08126a | AV | Quis ascendet in montem domini aut quis stabit in loco sancto ejus innocens manibus et mundo corde | |
| a08127 | R | Prope est dominus omnibus invocantibus eum omnibus qui invocant eum in veritate | |
| a08127a | AV | Laudem domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus | |
| a08128 | A | Magi videntes stellam obtulerunt domino aurum thus et myrrham | Epiphania,8 |
| a08129 | A | Rex exaltatur in aethera cum nobile trophaeum Crucis ab universis Christicolis adoratur in saecula | Exaltatio Crucis |
| a08134 | I | Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia | |
| a08135 | A | Felices parentes non nequibant tantarum rerum quod agere possent | |
| a08136 | A | A domino Christo flagitabat haeredem beati Nicolai progenitorem | |
| a08137 | A | Caelibem vitam actitare satagebat nimis cum florent loclupetari | |
| a08138 | R | Puellaribus igitur annis transactis coepit bonae in dolis adolescens esse et non sicut assolet etas illa mundi est complexus lascivia | |
| a08138a | V | Nunc parentum comitatus vestigiis nunc solus ecclesiarum terebat limina | |
| a08139 | A | Exortum est in tenebris clarissimum nomen Jesu paratum cor nostrum sperare in eo | Nominis Jesu |
| a08140 | A | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Jesu quod sancti omnes adorant in aeternum | |
| a08141 | R | Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et faciem decora nimis | |
| a08141a | V | Oleum effusum nomen tuum domine Jesu ideo adolescentulae dilexerunt te | |
| a08142 | A | Magnam beatae virginis Mariae humilitatem respiciens deus fecit in bracchio suo quia potens est et sanctum nomen ejus Jesu alleluia | |
| a08143 | A | Convertamur ad dominum deum nostrum in jejunio et fletu disrumpamus corda et non vestimenta dicentes ei potens es domine dimittere peccata nostra | Ad Processionem |
| a08144 | A | Peccavimus deus malum coram te fecimus respice ut pius pater parce et indulge nobis | Ad Processionem |
| a08145 | A | Erigat nos dextera tua quos peccatorum pondus inclina et quia ad terram corruimus tua domine misericordia sublevemur | Ad Processionem |
| a08146 | A | Venite convertimini ad me dicit dominus venite flentes fundamus lacrimas amare quia propter nos terra patitur nos iniquitatem fecimus et propter nos fundamenta commota sunt festinemus interim ante iram dei paenitentes et dicentes qui tollis peccata mundi misericors miserere nobis | Ad Processionem |
| a08147 | A | Tu es domine salvator qui paraliticum multo tempore jacentem in ictu oculi solo sermone sanasti jube verbo domine ut liberemur de tempore malo peccavimus peccavimus dona nobis indulgentiam | Ad Processionem |
| a08148 | A | Venite omnes populi virtutes caelestes rogemus simul ut deprecentur pro nobis dominum altissimum sancte deus aufer iram tuam a nobis sancte fortis peccatores exaudi sancte immortalis miserere plebi tuae miserere nobis domine | Ad Processionem |
| a08149 | A | Sacerdotum lacrimas et populi gemitus saeculi tristitiam ne despicias omnipotens domine expandimus enim manus nostras non ad alienum deum sed ad te verum aeternum salvatorem exaudi nos deprecantes te libera nos de amara morte quia tu solus es misericors domine | Ad Processionem |
| a08150 | A | Nos peccavimus domine et confitemur peccata nostra ante conspectum gloriae tuae nostrum est confiteri tuum est domine misereri exaudi nos quoniam ad te clamemus misericors miserere nobis | Ad Processionem |
| a08151 | A | Cor nostrum conturbatum est domine et formido mortis cecidit super nos ad tuam pietatem concurrimus ne perdas peccatores misericors | Ad Processionem |
| a08152 | A | Simul in unum dives et pauper ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei ut misereatur nostri dextera ejus | Ad Processionem |
| a08153 | A | Venite ad dominum supplicemus fundamus lacrimas pro delictis nostris vae nunc nobis quoniam peccavimus et nobis enim finis saeculi advenit noli domine oblivisci nobis sed sicut misertus es Ninivitis sic subveni nobis misericors | Ad Processionem |
Pages
No search term provided.