Search chants
Displaying 39051 - 39100 of 62584
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a08571a | AV | Barchinonensem apulsus civitatem | Felicis Gerundae |
| a08572 | A | Manus ejus tornatiles aureae plenae jacinto venter ejus eburneus distinctus sapphyro crura illius sicut columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas | De BMV |
| a08573 | A | Adjuro vos filiae Jerusalem per capreas camporum hinnulosque cervorum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit | De BMV |
| a08574 | A | Descendit dilectus cum triumpho victoriae de crucis altitudine in hortum suum paradisum per Adam clausum ut pascatur ibi primum laetitiae fructum latronis praemium et glorificati hominis lilia colligat | De BMV |
| a08575 | A | Descendit in hortum rosarum carissima mulierum cum multitudine filiarum Sion veni speciosa ostende mihi faciem tuam vox enim tua cunctis dulcior aromatibus | De BMV |
| a08576 | A | Equitatui meo in curribus pharaonis assimilavi te amica mea pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt propter quadrigas Aminadab | De BMV |
| a08577 | A | Veni veni sponsa mea formosa mea columba mea veni coronaberis de monte Amana de vertice Sanir et Hermon filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vinea vineam meam non custodivi indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum | De BMV |
| a08578 | A | Vox dilecti mei pulsanti aperi mihi soror mea columba mea formosa mea immaculata mea ostende mihi faciem tuam exsultabimus et laetabimur memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te | De BMV |
| a08579 | A | Vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui | De BMV |
| a08580 | A | En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscujusque gladius super femur suum propter timores nocturnos | De BMV |
| a08581 | A | Sponsus meus in fenestra jacuit et super fenestram mihi manum praebuit dicens imber abiit vinea floruit et turtur cecinit amica surge propera filiae Jerusalem numquid ascendam sponsi curare vulnera | De BMV |
| a08582 | A | Adjuro vos filiae Jerusalem ut si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus | De BMV |
| a08583 | A | Meliora sunt dilectae meae ubera tua vino fragrantiis unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adolescentulae dilexerunt te | De BMV |
| a08584 | A | Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento cum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum fasciculus myrrhae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engadi ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina ego flos campi et lilium convallium sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias | De BMV |
| a08585 | A | Pessulum ostii mei aperui dilecto meo at ille declinavit atque pertransiit ex hoc anima mea liquefacta turbata est sed tu vulnerasti cor meum soror mea in uno osculorum tuorum surge propera amica mea veni et sic quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum indica mihi et inveniam eum tecum | De BMV |
| a08586 | A | Exsulta satis Abraham fidelis deus Israel fortis persolvit jusjurandum suae promissionis Maria puella nobilis stirps sancta sui germis emisit florem Jesum mundi decorem quae fragrat cunctis odorem benedictionis stella matutina resplendens in umbra mortis | |
| a08587 | A | Beatissimi Remigii antistitis depositio ... | |
| a08588 | A | Beatissimi Remigii depositio sancta ... | Remigii |
| a08589 | A | O ineffabilis gratia pietatis... | Remigii |
| a08590 | A | Tunc sanctus Remigius effusis lacrimarum... | Remigii |
| a08591 | R | Docente sancto Chrysantho... | Chrysanthi, Dariae |
| a08591a | V | At ubi Chrysanthus... | Chrysanthi, Dariae |
| a08592 | A | Liberasti domine ... | Laurentii |
| a08593 | A | Patrem cum filio et spiritum cum utroque unum verum deum animae nostrae exsultantes jugiter magnificent qui nostram fragilitatem aeternaliter praenoscens ab initio nobis adjutricem Mariam virginem praeordinavit cuis anima in deo exsultans ipsum summe magnificavit | |
| a08594 | A | Pretende benigne deus tuam misericordiam scientibus te qui tuae voluptatis torrente Mariam potasti super omnia sitientem te | |
| a08595 | A | Praeveni nos domina in benedicti omnibus dulcedinis ne meminetur tuus filius delicta et ignorantias nostras sed suarum miserationum reminiscatur | |
| a08596 | A | Propter preces tuae sanctissimae matris Christe liberator fortissime eripe nos a luto peccati ne absorbeamur in profundum barathri qui pro nobis factus homo opprobria sustinuisti | |
| a08597 | A | Quoniam mandavit dominus perpetuam benedictionem suam matrem colentibus ipsam obsequio devoto et humili jugiter veneremur | |
| a08598 | A | Reconcilia nos virgo mater tuo justissimo filio ne sicut oves quae perierunt oberremus ejus namque misericordiae multae sunt | |
| a08599 | A | Repelle a tabernaculis nostris omnem nequitam Maria spes omnium super te enim jactamus curam nostram | |
| a08600 | A | Rosa rorans bonitatem stella stillans claritatem Birgitta vas gratiae rora caeli pietatem stilla vitae puritatem in vallem miseriae | |
| a08601 | A | Salva nos salutis et vitae mater de affligentibus nos ne cooperiat nos umbra mortis quoniam expandimus manus nostras ad tuum filium deum verum | |
| a08602 | A | Sanctae spei mater diffidentiae expers caliginis non dubitavit suum sepultum resurgere filium super quem efflorebat sanctificatio patris superni | |
| a08603 | A | Scitote populi quoniam filius virginis ipse est deus qui fecit nos quem patriarchae desideraverunt quem prophetae praedicaverunt cujus misericordiam manet in aeternum | |
| a08604 | A | Sis tu aeterne deus aeternaliter benedictus pro tuae matris aeterna gloria quam ineffabili laude glorificant coetus angelici quam tremiscunt inferorum cunei cujus ope salvari speramus nos peccatores miseri hinc laus honor et gloria tibi benigne conditor resonet in saecula | |
| a08605 | A | Sponsa regis doctrix legis exempla sequens fortium o Birgitta rubra vitta tuum ligasti labium dum loquendo vel tacendo amasti dei filium ora regem ut nos gregem ducat ad caeli gaudium | |
| a08606 | A | Sponsae legis Christi regis secutae mores fortium o Birgitta Katerina vestrum moderastis labium dum loquendo vel tacendo amastis dei filium orate regem ut nos gregem ducat ad caeli gaudium | |
| a08607 | A | Tremor terrae petrarum scissurae solisque obscuratio ipsum quem genuit virgo puerpera omnium factorem testificantur ipso igitur largiente scindatur duritia nostrorum cordium vera compunctione ut eum benedicant animae nostrae pro sua redemptione | |
| a08608 | A | Clamavimus ad deum altissimum et misit nobis per Mariam sponsam sibi praeelectam veritatem suam et qui nobis foveam foderunt inciderunt in eam | |
| ah02018 | Sq | Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissime virginis matris clausula Cujus forti potentiae genu flectuntur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita Te deprecamur hagie venture judex saeculi conserva nos in tempore noctis a telo perfidi Laus honor virtus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Nativitas Domini |
| ah02019 | Sq | Verbum supernum prodiens a patre olim exiens qui natus orbi subvenis cursu declivi temporis Illumina nunc pectora tuoque concrema audita ut praeconia sint pulsa tandem lubrica Judexque cum post aderis rimari facta pectoris reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis Non demum artemur malis pro qualitate criminum sed cum beatis compotes simus perenne caelibes Praesta pater | Nativitas Domini |
| ah02021 | Sq | Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Nativitas Domini |
| ah02051 | Sq | Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat Patrata sunt haec mysticae paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis coelitus largire dona spiritus Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nunc peccamina et da quieta tempora Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus | Dom. Pentecostes |
| ah02052 | Sq | Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Johannes Nuntius celso veniens olympo te patre magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae oridine promit Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis Ventris obstruso positus cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi saltem maculare vitam famine posses Praebuit hyrtum tegimen camelus artibus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis Ceteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar adfuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis Non fuit vasti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Johanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis | Joannis Baptistae |
| ah02053 | Sq | O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr eremique cultor maxime vatum Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina centeno cumulata fructu te sacer ornant Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides repelle asperum planans iter et reflexos dirige calles Ut pius mundi sator et redemptor mentibus pulsa livione puris rite dignetur veniens sacratos ponere gressus Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis | Joannis Baptistae |
| ah02054 | Sq | Almi prophetae progenies pia clarus parente nobilior patre quem matris alvus claudere nescia ortus herilis prodidit indicem Cum virginalis regia gloriam summi tonantis nomine pignoris gestaret aula nobilis intimo Vox suscitavit missa puerpera fovetque vatis gaudia parvuli matres prophetant munere pignorum mutus locutus nomine filii est Scribendus hic est vocis ut augeat nostrae canores diraque vincula dissolvatoris larga propheticis | Joannis Baptistae |
| ah02110 | H | Sol astra terra aequora adventum dei altissimi prolem excelsi germinis Dives et inops concrepent | Olim promissum vatibus partum puellae inclitum natum ante luciferum dei potentis filium | Venturum regem gloriae deum regnare regibus hostem calcare improbum mundum sanare languidum | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Deus et homo oritur sanctaque regnat trinitas quo ejus patri filius terris descendit dominus | Clament prophetae et prophetent Emmanuel jam prope est mutorum linguae jam sonent claudi in occursum pergite | Agnus et fera bestia simul manducent paleas agnoscat bos et asinus jacentem in praesepio | Signum regale emicans sacrum praecedit verticem regali nato nobili reges parate munera | O quam beatum nuntium virgo Maria audivit credendo mater exstitit et virgo virum nescivit | Omnes gentes et insulae magnum triumphum plaudite curtes cervorum currite redemptor ecce jam venit | Discant caecorum oculi claudum sedentem lineis noctis tenebras solvere lumen verum percipere | Gens Galilaea et Creta Credat Persa et INda dignando deus homo fit et verbum cum patre manet | Laus honor virtus | Nativitas Domini |
| ah02130 | Sq | Jesu sacrator mentium spes et salus credentium nos hoc quadragenario purifica jejunio Dum decimamus annuam te duce parsimoniam facultas abstinentie sit fructus poenitentiae Et si reatus conscia mens tibi deo supplicat intende clemens perpeti quae vota reddit vesperi Monachorum collegio et clericorum jubilo nec non utrique sexui adsis ubique supplici Praesta perennis deitas et trinitatis unitas ut dignis paschae victima des sempiterna saecula. | Dom. 1 Quadragesimae |
| ah02131 | Sq | Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito | Dom. Resurrectionis |
| ah02132 | Sq | Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui paraclitus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio | Invocatio Sancti Spiritus |
Pages
No search term provided.