Search chants

Displaying 35401 - 35500 of 62745
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a02361a V Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo Pirmini
a02362 A Factum est ut multitudo populi ad virum dei confluerent sacrae confirmationis rogans manus impositionem quam et prolixe agebat ut ampullis exhaustis oleum sanctum deficeret Pirmini
a02363 A Videns venerabilis vir dei oleum deficere curre inquit ministro velocissime ad monasterium plus nobis de sancto oleo allaturus Pirmini
a02364 A Minister vero volens ejus jussa adimplere apprehendens ampullas et intuens in eas vidit ipsas oleo sancto repletas Pirmini
a02365 A Tunc ampullarum portitor recurrens ad episcopum ait non est necesse senior dilecte ad caenobium reverti quia lecythi cuncti sancto oleo sunt referti Pirmini
a02366 A Misericordia igitur omnipotentiae divinae per incrementum visibilis chrismatis ostendit quod vivifica sancti spiritus unctio per manus tanti sacerdotis invisibiliter emanavit Pirmini
a02367 A O inter caeli curiae tuae nunc fulgent atria nam sanctum nostrum praesulem qui mundum liquit exulem ad te traxisti hodie o Pirmini juva pie Pirmini
a02368 A O Christi pietas quam investigabiles sunt viae tuae largifluae pietatis qui nostrum sanctum Pirminium non solum in caelis speciali privilegio decorasti etiam in terris dulcem dilectum ac affabilem omnibus praebuisti Pirmini
a02369 R Gloriosae felicitatis sacerdos Iwius hodie cum sanctis tripudiat in caelestibus eorumque sacram adeptus societatem immortalis palmae optinet aeternitatem Iwigii
a02369a V Gloriam laudis ei resonemus ut pro nobis ad deum fiat orator assiduus Iwigii
a02370 R Exeuntes quattuor ex clericis qui videbantur esse electi et vita casti corpus sancti caput remansit in manus unius et dextera manus in manus alterius Maclovii
a02370a V Et quod reliquum erat in corpore nullo modo potuerunt de altari movere Maclovii
a02374 A Qui regis Israel intende super domum istam qui deducis velut ovem Ioseph in auge in ea benedictionem tuam qui sedes super cherubim exaudi preces supplicium in ea tibi confitentium In Dedicatione Ecclesiae
a02375 R Sancte Joannes dilecte Christi audi rogantes servulos Joannis Evang.
a02375a V Et impetratam nobis caelitus tu defer indulgentiam Joannis Evang.
a02376 A Nova tibi mater ecclesia geminatur causa laetitiae cujus olim laeta praeludia destinasti supernae curiae nunc per orbem clara prodigia dignum promunt caelestis gloriae
a02377 I Laetetur plebs fidelium exsultans novo jubilo Thomas ad patris gremium relicto redit tumulo
a02378 A Jam dudum lux abscondita fulget expansis radiis et gemma terrae condita effertur cum prodigiis
a02379 A Corpus quod diu latuit in Terracinae loculo mirandis signis claruit post in Tolosae patulo
a02380 A Occurrunt sacro corpori clerus et turbae populi congaudent tanto muneri cuncti grandes et parvuli
a02381 R Ecce novus fons hortorum diu terrae conditus fit augmentum fluviorum rigans orbem caelitus hic est Thomas lux doctorum instructus divinitus
a02381a V Hic est portus Hebraeorum imber clausus hic caelorum sub Elia redditus
a02382 R Gaudet sacra religio quae spoliata caruit prius thesauro proprio dum doctoris quem aluit et perfecit in studio nuper ossa rehabuit
a02382a V Restituta de primo tumulo et recepta cum cordis jubilo
a02383 R Corpus datur in festo corporis Christi cujus grande mysterium reseravit occultum caeteris et dictavit scribens officium dono doctor divini muneris
a02383a V Nam per Urbanum opus indicitur et per Urbanum ordini redditur
a02384 A Caelum hunc glorificat Christo jam fruentem quem terra mirificat signis affluentem
a02385 A Matri vitae jam ereptum vivum reddit filium et inter hostes protectum tutum servat devium
a02386 A De vini dispendio juvat invocantem damnatum suspendio salvat implorantem
a02387 R Corpus sacrum dum terrae tollitur fratris mentem propulsat dubium sed mox ei verum asseritur per doctoris patens alloquium nam hoc corpus quod vobis redditur vestri inquit est Thomae proprium
a02387a V Doctor astans fratrem alloquitur et oranti res certa panditur
a02388 R Languens praesul in aegro corpore mox auditis laetis exsequiis votum promit ex imo pectore adfuturum sacris sollemniis spe constanti de sancti munere
a02388a V Hic salutis potitus gaudiis se commendat ejus praesidiis
a02389 R Puritatis vas decorum nihil sordis patitur praesul clarus fama morum sanctum ferens labitur mersus luto indecorum nil inde relinquitur
a02389a V Sacris tarnen vestibus manibus ac pedibus totus ceno figitur
a02390 A Servat ab incursibus virum cum jumentis liberat a febribus vitam morientis
a02391 A Morbum fama proelium miles impetravit Thomae per auxilium vovens ut optavit
a02392 A Redivivum reddit aequum hero supplicanti quemque surdum mutum caecum curat virtus sancti
a02393 R Laboranti sub mole carceris ac petenti Thomae praesidia adest sponsor divini muneris doctor ferens grata subsidia miseratus horrendi sceleris
a02393a V Hunc subvectum in vestis fimbria longi tractu portans itineris coram domo deponit propria
a02394 R O doctoris mira potentia quae in vitam mutat interitum corporisque sancta praesentia ab obsessa depellit spiritum restituta formae decentia
a02394a V Vitae spectans uterque exitum implorata sancti clementia statum sentit salutis reditum
a02395 R Joseph duplex doctorem gloria signis velut praesignat vatibus mulieris acta victoria ossa sancta legata fratribus Tolosaeque delata partibus
a02395a V Summae grata felix Ocania destinata tibi encaenia
a02396 A Sacrum corpus noviter Christus decoravit cujus mente jugiter dominus regnavit
a02397 A Dies est laetitiae de Thomae tropaeo caelestes militiae jubilate deo
a02398 A Ad te de luce vigilat doctor Nazareus qui nunc in caelis jubilat deus deus meus
a02399 A Caelo doctor fruitur acto vitae tramite qui tam digne colitur deo benedicite
a02400 A Fulget in caelestibus dei claritate fragrat hic virtutibus dominum laudate
a02401 A De jacente virtus crescit de sepulto gloria de latente lux diescit de dato laetitia corpus sacrum dum notescit mira dans prodigia
a02402 A O splendor Italiae nobilis propago deitatis regiae instar et imago virtutis eximiae culmen et indago nobis spem fer veniae tu morum compago
a02403 A Accipite et comedite hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur dicit dominus Corporis Christi
a02404 A Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine Corporis Christi
a02405 W Panem angelorum manducavit homo R. Omne delectamentum in se habentem Corporis Christi
a02406 R Cibavit illos ex adipe frumenti Corporis Christi
a02406a V Omne delectamentum in se habentem Corporis Christi
a02407 R Panem angelorum manducavit homo Corporis Christi
a02407a V Omne delectamentum in se habentem Corporis Christi
a02408 R Cibavit illos dominus ex adipe frumenti Corporis Christi
a02408a V Et de petra melle saturavit eos Corporis Christi
a02409 R Educas panem de terra domine Corporis Christi
a02409a V Et vinum laetificet cor hominis Corporis Christi
a02410 W Panem de caelo praestitisti eis R. Panem angelorum manducavit Corporis Christi
a02411 A Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus conversionem sancti Pauli apostoli gaudium fit in caelo et in terra pax hominibus bonae voluntatis Conversio Pauli
a02412 A Averte domine faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
a02415a AV Deus deorum dominus locutus [...] Ad Mandatum
a02417 A Intret oratio mea in conspectu tuo domine inclina aurem tuam ad preces nostras parce domine famulis tuis quos redemisti sanguine tuo ne in aeternum irascaris eis Pro paenitente
a02418 W Et ne nos inducas in tentationem R. Sed libera nos a malo Pro paenitente
a02419 W Salvos fac servos tuos et ancillas tuas R. Deus meus sperantes in te Pro paenitente
a02420 W Mitte eis domine auxilium de sancto R. Et de Sion tuere eos Pro paenitente
a02421 W Domine exaudi orationem meam R. Et clamor meus ad te veniat Pro paenitente
a02422 H O Jesu rex saeclorum consolator mestorum susceptor contritorum et sola spes merentum te quaero nec invenio | O Jesu deus fortis qui sceptra tenes mortis qui caelis dominaris et fluctus sedas maris te quaero nec invenio | O Jesu dei nate qui sola potestate Lazarum suscitasti quem tu satis amasti te quaero nec invenio | Quis consolaris posset me dolentem nimium quia amisi regem salvatorem omnium te quaero nec invenio | O Jesu deus fortis qui sceptra tenes mortis qui caelis dominaris et fluctus sedas maris te quaero nec invenio Sabbato Sancto
a02423 W Venite filii audite me Timorem Domini docebo vos
a02424 A Aperite illi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino Pro defunctis
a02425 R Libera Domine animam ejus de morte ad vitam de tenebris ad lucem de imo ad altum de tristitia ad gaudium de inferno ad paradisum Pro defunctis
a02425a V Et partem beate resurrectionis obtineat Pro defunctis
a02425b V Vitam quae aeternam habere mereatur in caelis Pro defunctis
a02425c V Misericordiam et indulgentiam prenet ei redemptor anima ejus habeat requiem Pro defunctis
a02426 Tp Per tuam prolem nos te rogamus beata virgo maria qui meruisti portare dominum salvatorem mundi factorem Purificatio Mariae
a02427 Tp Permanens virgo sancta maria inter choros angelorum pro nobis derexa semper dominum iesum christum Purificatio Mariae
a02429 A Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus ab hominationibus vestri quare moriemini domus Israel quia nolo mortem peccatoris (..) convertimini (..) dicit Dominus Fer. 4 Cinerum
a02430 A Dum appropinquaret Jesus ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus dicentes benedictus qui venit rex in nomine domini pax in caelo et gloria in excelsis Dom. in Palmis
a02431 A Ante sex dies passionis suae occurrerunt ei pueri hebreorum et in manibus portabant ramos olivae et clamabant voce magna dicentes osanna in excelsis Dom. in Palmis
a02432 A Congregavit nos Christus ad glorificandum seipsum reple domine animas nostras sancto spiritu Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus Christum Jesum ubi caritas et amor ibi Deus Ad Mandatum
a02432a AV Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulchro resurrexit pastor bonus Ad Mandatum
a02433 A Duobus ex discipulis in via se hostendit caeteris se manifestavit in conclavi videntibus illis celos penetravit spiritum sanctum super eos in flaminavit Ad Mandatum
a02434 A Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni con fregit miserando ad baptismum nos vocavit venascendo spem nobis repromisit resurgendo Ad Mandatum
a02434a AV Unde petimus ab eo illuminare blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocare Ad Mandatum
a02436 W Non intres in judicium cum ancilla tua domine R. Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens Pro defunctis
a02437 W Anima ejus et animae omnium fidelium defunctorum per misericordiam dei requiescant in pace R. Amen Pro defunctis
a02438 Li Divinae pacis et indulgentiae munere supplicantes ex toto corde et ex tota mente precamur te | Domine miserere | Pro ecclesia tua sancta catholica quae hic et per universum orbem diffusa est precamur te | Domine miserere | Pro antistite nostro illo et omni clero ejus omnibusque sacerdotibus ac ministris precamur te | Domine miserere | Pro imperatore nostro illo et omni exercitu eorum precamur te | Domine miserere | Pro pace ecclesiarum vocatione gentium et quiete populorum precamur te | Domine miserere | Pro civitate hac et conversatione ejus omnibusque habitantibus in ea precamur te | Domine miserere | Pro aerum temperiae ac fructuum foecunditate terrarum precamur te | Domine miserere | Pro virginibus viduis orphanis captivis ac poenitentibus precamur te | Domine miserere | Pro navigantibus inter agentibus in carceribus in vinculis in metallis in exsiliis constitutis precamur te | Domine miserere | Pro his qui diversis infirmitatibus detinentur quique spiritibus vexantur immundis precamur te | Domine miserere | Pro his qui in sancta tua ecclesia catholica fructus misericordiae largiuntur precamur te | Domine miserere | Exaudi nos deus in omni oratione atque deprecatione nostra precamur te | Domine miserere Dom. 2 Quadragesimae
a02439 Tp Invidiosi Judaeorum principes querentes locum ut Jesum ceciderent falsus dicentes acusantes Dominum et ipse invocabat patrem dicentes Dom. in Palmis
a02440 Tp Accedens Judas discipulus intacto pane porrexit ad Domino et cum gustasset exivit continuo Dom. in Palmis
a02441 VaHW Ego te feci percutere reges Amorreos et tu perforasti lancea latus meum Fer. 6 in Parasceve
a02442 VaHW Ego te praeivi in columna nubis et tu me flagellasti ad columna templi Fer. 6 in Parasceve
a02444 VaHW Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis eorum et tu percussisti arundine caput meum Fer. 6 in Parasceve
a02446 PS Jubilate Deo omnis terra psalmum dicite nomini ejus (...)
a02447 A Fidelium plebs gaudeat pro hujus sancti gloria cujus celebris transitus annuatim recolitur cujus sacra memoria secli pervolat spacia alleluia
a02448 A O patrum felix gloria quae sanctitatis jubar caeli splendor per atria ceu sol in centri area
a02449 A O germana societas quam virginalis claritas in superna palacia dote perhenni munerat tantorun fides procerum adurat vincla scelerum virtutum domicilium nos statuens per saeculum alleluia

Pages