Search chants

Displaying 35501 - 35600 of 63323
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a02240 A Dilecte Marce (...) Marci
a02242 R O salvatoris magna clementia nec minus mira ejus potentia de panis et vini mera essentia carnis suae fit ver substantia Corporis Christi
a02242a V Talis edulii degustata suavitas probat ergo nos ejus quanta sit benignitas Corporis Christi
a02243 A Gaude felix mater ecclesia novae laudis agens sollemnia tota mentis plaude laetitia redemptoris laudans magnalia inter quae cuncta plus considera mira quae fecit in cena opera Corporis Christi
a02244 I Assunt dominicae mensae deliciae plaudunt ecclesiae cantu laetitiae Corporis Christi
a02245 R Mundos vocans ad suas epulas hora caene detestans crapulas suam Jesus dat carnem ferculum cruorem poculum Corporis Christi
a02245a V Digna sane et munda vita requiritur ubi esca tam sancta mandi praecipitur Corporis Christi
a02246 R Data mundo pro mundi gloria mira sunt Christi beneficia morbos mortem et vitia fugat sumpta eucharistia Corporis Christi
a02246a V Vitam justis confert edulium malis mortem confert et judicium Corporis Christi
a02247 R Verbum vitae immensa loquitur a se ipso panis conficitur confectus sic Jesus sumitur salus hinc nascitur Corporis Christi
a02247a V Post in mortem a fratre traditus surgens vivit illaesus penitus Corporis Christi
a02248 R Paupertatis incedens semita cuncta mundi detestans crimina dignus est frui Christi hostia inter poli locandus agmina Corporis Christi
a02248a V Nocte agnus legalis manditur umbra culpae Christi luce pellitur Corporis Christi
a02249 R Panis descendens caelitus mentis supplet inopiam vitamque reddens penitus dat gratiarum copia Corporis Christi
a02249a V Signo crucis de panis materia virtuteque verbi fit eucharistia Corporis Christi
a02250 R Granum florens in fertili agro ventris virginei sacro satum spiramine poenae tritum gravamine pro amoris signaculo fit panis in caenaculo Corporis Christi
a02250a V Flos et pulcher puris aspectibus panis sanus mundis affectibus Corporis Christi
a02251 R Felix caro de cujus epulo tanta salus redundat saeculo sanguinem propinans populo vitali poculo Corporis Christi
a02251a V Ex ubertate gratiae tales dantur deliciae Corporis Christi
a02252 R Ascendentem Christum de hac miseria prosequamur per sancta desideria vadit orare pro nobis in patria manens pascit nos eucharistia Corporis Christi
a02252a V Per quem tale nobis datum est promissum vado semper mansurus vobiscum Corporis Christi
a02253 R Memor fuit testamenti dominus rex gloriae se dat escam sacramenti dignus ut aporiae mors purgetur et necetur vita zyma scoriae Corporis Christi
a02253a V Et nunc rerum facie gerimus per Jesum ipsum mentis acie vitae scimus esum Corporis Christi
a02254 R Vere Joseph tunica mire polymita passione punica nobis redimita hac vestimur unica nunc et poli vita Corporis Christi
a02254a V Summe pater gloriae corpus tui nati vestis est munditiae qua sumus renati Corporis Christi
a02255 R Vive panis qui divisus tamen non divideris qui cum sancto spiritu et patre unum crederis in te uni per te muni quos uno pane reficis Corporis Christi
a02255a V Quod in nobis habitas verbum caro factum ex Maria nasceris quae viri nescit tactum Corporis Christi
a02256 R O spem miram quam dat Jesus suis largus famulis olim caesus nunc illaesus cum ministris angelis vivus manet quamvis esus hic in tabernaculis Corporis Christi
a02256a V Invitati festinemus ad tanti regis praesentiam et pro datis nobis gratis sibi reddamus gloriam Corporis Christi
a02257 A Quando sumunt dominus hic unus ibi mille quantum turba plurimum tantum sumit ille Corporis Christi
a02258 A Hostiarum cumulus multarum dum sacratur non sub formis pluribus Christus multiplicatur Corporis Christi
a02259 A Effectu sumunt vario impius et justus in primo mors in alio est vitalis gustus Corporis Christi
a02260 A Masticatur dominus nec dilaniatur semper manet solidus cum species frangatur Corporis Christi
a02261 A Benedictus salvator hominum ipsis salutare dans epulum corpus suum ministrat ferculum Corporis Christi
a02262 A Panis novus et caelitus missus in fine saeculi aeterni filius est cibus suavitatis Corporis Christi
a02263 A Hic a sacerdotibus dum missa celebratur in eorum manibus transubstantiatur Corporis Christi
a02264 A Hoc sacramentum dominus instituit in cena cui sedit cominus turba duodena Corporis Christi
a02265 A Sub legis dei regula mens justa sit et sedula saginata dulcedine Christi carne et sanguine Corporis Christi
a02266 A Magnificent animae fideles Christum dominum qui justis famelicis sacrum dat convivium dimittens inanes divites gerentes hinc fastidium Corporis Christi
a02267 I Corpus Christi venerabile venite adoremus Corporis Christi
a02268 A Vere digna hostia deus corpus et anima natura duplex substantia trina persona unica Corporis Christi
a02269 A O panis eucharistiae cibus suavitatis pius dator veniae culpas laxa gratis panis et concordiae donis confirmatis sine fac miseriae nos junge beatis Corporis Christi
a02270 A Migrans Christus fratribus vitae frumentum corporis et sanguinis tradit sacramentum Oct. Corporis Christi
a02271 A Agonizans post mortem dominus morti factus jam proximus cruorem fudit cum precibus Oct. Corporis Christi
a02272 A Pernox tunc Christum proprium tradebat Judas dominum post corporis edulium crudele reddens osculum Oct. Corporis Christi
a02273 A Sitiebat Christus salutem hominum suo sanguine sitis nostrae sedans incendium Oct. Corporis Christi
a02274 A Liber omni vitio gustet hic fidelis quem post pleno gaudio videat in caelis Oct. Corporis Christi
a02275 A Redemptoris mater pia spes reorum o Maria ave plena gratia ad te flentes suspiramus te gements invocamus in hac valle misera eia mater gloriosa tuis sacris precibus interventrix gratiosa sis pro nobis omnibus Visitatio Mariae
a02276 R Beatus papa Sixtus (...) Sixti et sociorum
a02276a V Et voce clara dixit venite nemo metuat terrores Sixti et sociorum
a02277 R Sanctus Wigbertus (...) Wigberti
a02277a V Vinculis carnis absolutus talentum sibi creditum domino suo cum lucro reportavit Wigberti
a02278 A Dixit Jesus Judas (...) Simonis, Judae
a02279 Li Kyrie eleison | Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnis chorus angelorum orent pro nobis | Sancte Johannes baptista ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Johannes evangelista ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum orent pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis Sancte Nicholae ora pro nobis | sancte Iwi ora pro nobis | sancte Machute ora pro nobis | omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis | Sancta Editha ora pro nobis | Sancta Editha sancte ora pro nobis | Sancta Katerina ora pro nobis | Omnis chorus virginum orent pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis | Propitius esto parce nobis domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab insidiis diaboli libera nos domine | Per sancta nativitatem tuam libera nos domine | Per passionem et sanctam crucem tuam | Libera nos domine | Per piissimam mortem tuam libera nos domine | Per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per spiritum paraclitum libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut pacem nobis dones te rogamus audi nos | Ut salutem mentis et corporis dones te rogamus audi nos | Ut sanctam ecclesiam tuam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopum nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos | Ut regem nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos | Ut reginam nostram conservare digneris te rogamus audi nos | Ut abbatissam nostram N. in bonis actibus corroborare digneris te rogamus audi nos | Mariae atque sancte Edithae conservare digneris te rogamus audi nos | Ut cunctum populum Christianum pretioso sanguine redemptum conservare digneris te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Et vitam aeternam nobis dones te rogamus audi nos | Ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Fili dei te rogamus audi nos | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis Sabbato Sancto
a02280 Li Kyrie eleison Chiste eleison | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnis chorus angelorum ora pro nobis | Sancte Johannes baptista ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Johannes ora pro nobis | Sancte Jacobe ora pro nobis | Sancte Thomas ora pro nobis | Sancte Bartholomeae ora pro nobis | Sancte Matheae ora pro nobis | Sancte Mathia ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum ora pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sancte Edwarde ora pro nobis | Sancte Leodegari ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Sancte Lamberti ora pro nobis | Sancte Georgi ora pro nobis | Sancte Dionisi ora pro nobis | Sancte Christofore ora pro nobis | Omnis chorus martyrum ora pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis | Sancte Maure ora pro nobis | Sancte Egidii ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Nicholae ora pro nobis | Sancte Leonarde ora pro nobis | Sancte Audoene ora pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Swithune ora pro nobis | Omnis chorus confessorum ora pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Maria Aegyptiaca ora pro nobis | Sancta Editha pro nobis | Sancta Anna pro nobis | Sancta Catherina ora pro nobis | Sancta Caecilia ora pro nobis | Sancta Scolastica ora pro nobis | Sancta Agnes ora pro nobis | Sancta Fidis ora pro nobis | Omnis chorus virginum ora pro nobis | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Agnus dei suscipe deprecationem nostram | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen | Exaudi deus preces nostras | Exaudi Christe orationem populi tui | Exaudi deus | Miserere nobis | Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison | Fer. 2 in Letaniis
a02281 A Regi in mare naufraganti invocata apparuit et ego assum Editha dixit statimque tempestas cessavit nobis quoque in domino suffragatrix assit
a02282 A Amor dei et proximi nos adornet non saeculi ne nos nudos inveniat sponsus intrans ad nuptias Fer. 3 in Letaniis
a02283 A O sancta Editha super astra caeli virgo effulgens veneranda Christi ipsum tonantem jugiter pro nostra ora salute Edithae
a02284 Li Kyrie eleison | Christe eleison | Christe audi nos | Sancta Maria te deprecamur ora pro nobis | Sancta dei genetrix te deprecamur ora pro nobis | Sancta virgo virginum te deprecamur ora pro nobis | Sancte Michael te deprecamur ora pro nobis | Sancte Gabriel te deprecamur ora pro nobis | Sancte Raphael te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus angelorum te deprecamus ora pro nobis | Sancte Johannes Baptista te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus prophetarum te deprecamur ora pro nobis | Sancte Petre te deprecamur ora pro nobis | Sancte Paule te deprecamur ora pro nobis | Sancte Andrea te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum te deprecamur ora pro nobis | Sancte Stephane te deprecamur ora pro nobis | Sancte Laurenti te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus martyrum te deprecamur ora pro nobis | Sancte Benedicte te deprecamur ora pro nobis | Sancte Nicolae te deprecamur ora pro nobis | Sancte Iwi te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus confessorum te deprecamur ora pro nobis | Sancta Maria Magdalene te deprecamur ora pro nobis | Sancta Editha te deprecamur ora pro nobis | Sancta Agnes te deprecamur ora pro nobis | Omnis chorus virginum te deprecamur ora pro nobis Fer. 3 in Letaniis
a02285 A Ave praeclara gemma regni superi ave et sponsa dei Editha nobilis succurre omni christiano populo et pacem angelis impetra a domino Edithae
a02286 A Exarsit terra aruerunt flumina sed tu deus noster dona nobis pluviam Fer. 4 in Letaniis
a02287 A Leodegarius martyr indignis attende fidelium voces deposcentium submove sinistra et ingerem commoda quo per te veniamus ad polorum gaudia
a02288 A Virgo Editha inter astra fulgens caeli aurea signis et nitens plurimis ora pro presenti tua clementer familia
a02289 Li Rex kyrie kyrie eleison | Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Christe audi nos | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancta virgo virginum | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Michael ora pro nobis | Rex angelorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Gabriel ora pro nobis | Rex angelorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Raphael ora pro nobis | Rex angelorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Johannes baptista ora pro nobis | Rex prophetarum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Petre ora pro nobis | Rex apostolorum deus immortalis servis tuis semper miserere| Sancte Paule ora pro nobis | Rex apostolorum deus immortalis servis tuis semper miserere |Sancte Andrea ora pro nobis | Rex apostolorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Stephano ora pro nobis | Rex martyrum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Laurenti ora pro nobis |Rex martyrum deus immortalis servis tuis semper miserere |Sancte Vincenti ora pro nobis | Rex martyrum deus immortalis servis tuis semper miserere| Sancte Benedicte ora pro nobis | Rex confessorum deus immortalis servis tuis semper miserere |Sancte Nicholae ora pro nobis | Rex confessorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancte Iwi ora pro nobis | Rex confessorum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancta Editha ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere | Sancta Agnes ora pro nobis | Rex virginum deus immortalis servis tuis semper miserere Ascensionis Domini, in vigilia
a02290 A Stirps regalis dignatis gemma jubar Angliae flos Editha castitatis forma pudicitiae spernans luxum navigatis almo docta flamine nubis regi majestatis sacro sub velamine Edithae
a02291 A O janitor caeli qui accepisti claves regni caelorum precamur te pastor bone intercede pro nobis
a02292 R Adoramus te Christe et benedicimus tibi quia per crucem tuam redemisti mundum alleluia alleluia Dom. 10 p. Pent.
a02292a V Per signum crucis de inimicis nostris libera nos deus noster Dom. 10 p. Pent.
a02295 D Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium Dom. Pentecostes
a02296 D Et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula Dom. Pentecostes
a02297 D Deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt Dom. Pentecostes
a02298 D Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilatu passus et sepultus est Dom. Pentecostes
a02299 D Et resurrexit tertia die secundum scripturas Dom. Pentecostes
a02300 D Et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris Dom. Pentecostes
a02301 D Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erat finis Dom. Pentecostes
a02302 D Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit Dom. Pentecostes
a02303 D Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas Dom. Pentecostes
a02304 D Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam Dom. Pentecostes
a02305 D Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et expecto resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi amen Dom. Pentecostes
a02306 R Sancta Maria (...) Annuntiatio Mariae
a02306a V Ave Maria gratia plena dominus tecum Annuntiatio Mariae
a02307 R O sancte deus sabaoth magne et metuende in trinitate de unitate semper adorande innova spiritum rectum in visceribus nostris et spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis per quem in spiritu principali exultantes te vivum verumque deum jugi continuamus jubilo
a02307a V Praesta nobis o veneranda trinitas ut cui nos spiritus igne interius inflammes et gratiae exterius luce perornes
a02308 R Suscipiens Edithis corpus venerandi martyris magnis miraculis chorus cantis ad locum transportavit quem sibi salvator praeparavit Edwardi, Mart., transl.
a02308a V Soror fratrem incorrupta celibem devota martyrem Edwardi, Mart., transl.
a02309 A Miles regis pulcherrimi audi quae rogant servuli et fac illum placabilem nobis et exorabilem Edwardi, Mart., transl.
a02310 A Preciosi dei sancti quorum reliquiae hic continentur succurrite nobis nunc et in perpetuum Reliquiarum
a02312 R Caelitus electe pastor domini Benedicte pervigil observa miseratus ovilia cura Benedicti
a02312a V Ut grex pastoris valeat mercede beari Benedicti
a02314 R Rex dilectae matris Annae et genus et species cujus eam in supernis sic oblectat facies ut beata visione vultus tui saties Annae
a02314a V Ad eandem vere lucis perduc omnes gloriam genetricis tuae matris qui colunt memoriam Annae
a02316 R Gloriosus dei martyr levita Laurentius super ferri craticulum atque prunas positus oravit dicens domine tibi ago gratias quia tua introire promerui januas. Laurentii
a02316a V Decursis omnibus poenis cunctisque suppliciiis tandem victor pretiosam ait efflans animam Laurentii
a02317 R Quae est ista quae penetravit caelos ad cujus transitum salvator advenit et induxit eam in thalamo regni sui ubi cantatur organa hymnorum quae ab angelis ad laudem regis aeterni sine fine resonat semper Assumptio Mariae
a02317a V O virgo ineffabiliter veneranda cui Michael archangelus et omnis militia angelorum deferunt honorem quam vident exaltatem super caelos caelorum Assumptio Mariae
a02318 A Pretiosa mellis stilla speciosa maris stella gloriosa regis cella sponsa dei et puella ave plena gratia o Maria genitura vitae via virgo pura mater pia reos cura in extrema die dira nos duc ad palatia Assumptio Mariae
a02319 A Ave virgo specialis stella maris orta nautis per quam viget rerum ordo pudico claudis utero illibata gignis partum illibata profers natum illibata et post partum praesentis catervae cantica suscipe benignissima Assumptio Mariae
a02320 R Venientes innumerabiles populi qui per apostolum crediderat cum rege Pollimio abstulerunt corpus ejus gratias agentes deo cum hymnis et gloria Bartholomaei
a02320.Tp1 Tp Et cum gloriosa victoris bravia | Et cum celebrando martiris triumpho | Qui tormento in detracta cute superato | Fustigatus decollatus Christi fulget regno | Ubi sit memor memorum veniam precanto | Et suos suo gaudeo foveat in sua gloria Bartholomaei
a02320a V Et construxerunt ei basilicam mire magnitudine et recondiderunt ipsum in ea Bartholomaei

Pages