Search chants

Displaying 57101 - 57200 of 63011
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h02037 RS Averte domine iram tuam a nobis ne in aeternum irascaris nobis
h02037a RSV Mitiga domine omnem iram tuam et averte ab ira indignationis tuae
h02038 RS Beati misericordes quia ipsis miserebitur deus beati mundo corde ipsi deum videbunt
h02038a RSV Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur
h02038b RSV Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est enim regnum caelorum
h02039 RS Beati oculi qui vident que vos videti et aures que audiunt que auditis quia in multis tribulationibus mecum permansistis dicit dominus amen dico vobis quia vobis datum est nosse misterium regni caelorum et nomina vestra scripta sunt un caelo alleluia
h02039a RSV Esurivi et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere
h02040 RS Beati qui sperant in domino quia congregatio justorum in Sion habitavit et in Jerusalem fletu magno flebunt dicentes miserere miserere domine et misertus est dominus clamoris voces eorum
h02040a RSV Multae tribulationes justorum et de his omnibus liberavit eos
h02041 RS Beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quia praecinget se et ministravit illis alleluia
h02041a RSV Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam ipsorum est enim regnum caelorum
h02042 RS Beati sunt sancti qui laverunt stolas suas in sanguine agni ut sit potestas eorum in ligno vitae et per portas intrent in civitatem sanctam
h02042a RSV Beati qui persecutionem patintur propter justitiam ipsorum est enim regnum caelorum
h02043 RS Beatus ille servus dicit dominus cum constituit eum supra inter suos alleluia amen dico vobis quod super bona sua constituet eum alleluia alleluia alleluia
h02043a RSV Beatus servus ille quem cum venerit dominus ejus invenerit eum sic facientem
h02044 RS Benedictio domini super vos alleluia benedicimus vos in nomine domini alleluia
h02044a RSV Adiciet dominus super vos et super filios vestros benedictionem benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram
h02045 RS Benedictus dominus qui direxit gressus vestros ad nos pax abundet vobis et laus in aeternum et in saeculum saeculi
h02045a RSV Benedicat vobis dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem
h02046 RS Benefaciat nobis deus et liberet nos ab omnibus malis et donet pacem in diebus nostris
h02046a RSV Illuminet vultum suum super nos et misereatur nobis
h02047 RS Bethleem civitas dei summi ex te prodiet dominator Israel et egressus ejus sicut a principio dierum aeternitatis et pax erit in terram nostram quia veniet
h02047a RSV Gaudebunt campi et omnia que in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
h02048 RS Bonum est sperare in domino alleluia quam sperare in homine alleluia bonum est confidere in domino alleluia
h02048a RSV Venite fili audite me timorem domini docebo vos
h02049 RS Caligavit ab indignatione oculus meus quia suscitatur falsilocus adversus animam meam contradicens mihi collegit furorem suum in me et infremuit contra me dentibus suis lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit effudit in terra viscera mea terra ne operias sanguinem meum nec inveniat in te locum latendi clamor meus quia in caelis est judex meus et conscius meus in excelso
h02049a RSV Ego ad deum aspiciam exspectabo deum salvatorem meum
h02050 RS Circuibo et immolabo in tabernaculo dei hostiam jubilationis alleluia cantabo et psallam alleluia alleluia
h02050a RSV Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quam diu ero
h02051 RS Circumdederunt me inimici mei sicut apes ceram et exarserunt sicut ignis in spinis tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem et dominus sucepit me
h02051a RSV Quasi rapto muro et aperta janua irruerunt super me et ad meas miserias evoluti sunt
h02052 RS Circumdederunt nos mala nostra quorum non est numerus comprehenderunt nos iniquitates nostrae et peccata nostra adversantur nobis parce domine quia dolor noster amarus est nimis
h02052a RSV Peccata nostra redundaverunt super caput nostrum et iniquitates nostrae pervenerunt usque ad caelos
h02053 RS Clamemus ad dominum ex toto corde et inclinemus corda nostra ad sermones ejus quia dies domini sicut fur in nocte ita veniet dum dicimus pax est et securitas subito venit in nobis turbatio vigilare ergo opportet et orare
h02053a RSV Ecce dies domini venit crudelis et indignatione plenus et irae furoris ad perdendum terram
h02054 RS Clamo ad te domine et non exaudies esto et non respicis mutatus es mihi in crudele et in duritia manus tuae adversaris mihi versa est in luctu cithara mea et organum meum in voce flentium
h02054a RSV Domine in voluntate tua praestitisti decorim eo virtutem avertisti tuam a me et factus sum conturbatus
h02055 RS Clamor noster ad te perveniat deus parce et miserere quia peccavimus ante te
h02055.1 RS Clamor noster ad te perveniat deus parce et miserere quia peccavimus ante te domine
h02055a RSV Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri domini dicentes
h02055b RSV Peccavimus cum patribus nostris in justae egimus iniquitates fecimus
h02056 RS Clarificatum est nomen domini Jesu Christi in sanctis pro patientia et fide in omnibus persecutionibus quas sustinuerunt ut digni haberentur in regno dei pro quo et passi sunt
h02056a RSV Deduxit eos dominus per viam rectam ut irent in civitatem habitationis
h02057 RS Cogitaverunt adversum me ne derelinquas me domine deus meus ne discedas a me
h02057a RSV Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae
h02058 RS Cogitaverunt iniqui dicentes venite disperdamus eum ex gente et non memorabitur nomen ejus amplius sed tu domine deus Israel a te confundantur inimici mei
h02058a RSV Dixerunt venite mittamus lignum in pane ejus et erradamus eum de terra viventium
h02059 RS Cognosce plebs mea nomen meum in isto die quoniam ego ipse qui locos ad ero vobis dicit dominus quasi tempus in sermones annuntians auditum pacis nuntians bona ut notum vobis faciam salvatorem vestrum
h02059a RSV De quo locuti sunt prophetae priores ego ipse et nunc adveni
h02060 RS Cognovi omnia peccata vestra dicit dominus inimici justitiae facti estis munus accipientes et pauperes opprimentes propterea in tempore hoc prudens tacebit quia tempus malum est odite malum et diligite bonum et miserebitur vestri
h02060a RSV Odio habuistis in porta corripientem perfecte abominati estis
h02061 RS Columba mea quam pulchra es et quam decora sicut munilia ornamento sum perfecta es ut vitis tota speciosa inter filias Jerusalem alleluia
h02061a RSV Speciem et pulchritudinem tuam intende prospere procede et regna
h02062 RS Concede domine in animas nostras medicina perpetua alleluia et omnes langores nostros auferat manus tua qui spes nostra in te est alleluia alleluia
h02062a RSV Deus in nomine tuo salvos nos fac et in virtute tua libera nos
h02063 RS Conclusit inimicus vias meas et anima mea in dolore turbata est adjuva me deus meus
h02063a RSV Replevit me amaritudinibus et inebriavit me absintio
h02064 RS Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in absconditis semitam meam subvertir et confregit me tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam replevit et inebriabit me amaritudine comprehenderunt me inimici mei sine causam quasi avem in muscipula deduxerunt in lacu mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitates eorum et judica causa animae meae defensor vitae meae
h02064a RSV Cogitaverunt verbum in comprehensione mea domine tu nosti cogitationes eorum
h02064b RSV Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum redde eis vicem domine
h02065 RS Confortare in adventum domini dei tui domus Jacob quoniam seminantes fructum vitae lumen majestatis videbitis salvatorem et qui angustamini sustinete quoadusque veniat princeps justitiae auferens infirmi tates universae terrae
h02065a RSV Ecce deus noster ipse veniet et salvos nos faciet
h02065b RSV In omnibus semper gaudete sine intermissione orate
h02066 RS Congregati sunt adversus justum omnes principes Juda et comprehenderunt eum dicentes morte moriatur homo iste et locutus est ad eos dicens ecce ego in manibus vestris sum operamini in me sicut consiliamini in cordibus vestris veruntamen si me morti condemnatis scitote quia sanguinem innocentem contra vos traditis
h02066a RSV Omnes in sanguine insidiati sunt virum justum venati sunt ad mortem ipse autem pacifica verba loquebatur ad eos
h02066b RSV Qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum dicentes
h02067 RS Collocaverunt me quasi signum ad lanceam inimici mei et a bracchio suo comprehenderunt me cibaverunt me amaritudine et ebriaverunt felle unicam meam percusserunt ad numerum dentes meos et consumaberunt in pace animam meam
h02067a RSV Venatione coeperunt me quasi avem inimici mei gratis lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me
h02068 RS Collocavit Salomon altare in medio templi domus domini et apparuit ei dominus dicens si ambulaveris in praeceptis meis domum istam quam aedificasti hereditavis eam
h02068a RSV Factum est autem cum complesset Salomon orans dominum omnem orationem et deprecationem surrexit de conspectu altaris domini
h02069 RS Consolabitur nos dominus deus noster et ostende misericordiam suam super nos non enim derelinquet nos in finem
h02069a RSV Miserebitur nostri dominus et absterget injustitias nostras et dimerget in profundum maris omnia peccata nostra
h02070 RS Consolare domine omnes flentes et pone lugentibus coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu et palleum laetitiae pro spiritum erroris et instaura deserta saeculo et ruinas antiquas erige
h02070a RSV Converte nos deus ad te et convertemur renova dies nostros sicut ante ea
h02071 RS Consolare domine contritos corde et laetifica dolore turbatos te pupilli mereantur habere pastorem
h02071a RSV Tu subveni oppressis tutelam praebe viduis et libera ab hoste captivos
h02072 RS Contumelias et improperium passus sum ab eis et proximi mei qui custodiebant latus meum dicebant decipiamus eum et prevaleamus ei sed tu domine mecum es quasi bellator fortis cadant in opprobrium sempiternum et videam vindictam in eis quia tibi revelavi causam meam
h02072a RSV Da filios eorum in fame et deduc eos in manu gladii fiant uxores eorum absque liberis et vidue et viri eorum interficiantur morte
h02073 RS Convertamur ad dominum deum nostrum quoniam benignus ac mittis est ad ignoscendum
h02073.1 RS Convertamur ad dominum deum nostrum quoniam benignus ac mittis est ad ignoscendum et dimittit in tempore tribulationis peccata nostra
h02073a RSV Venite exultemus in domino jubilemus deo salvatori nostro
h02073b RSV Venite adoremus et protidamus ante deum et ploremus coram domino qui fecit nos
h02074 RS Converte domine luctum nostrum in gaudium nobis et tristitiam cordis nostri restaura in laetitia spiritus sancti
h02074a RSV Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos
h02075 RS Convertimini ad me dicit dominus et convertar ad vos ecce venient dies vestri quando quaeritis me
h02075a RSV Convertimini ad me et salvi eritis omnes finis terrae
h02075b RSV Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis vocavi enim vos et renuistis
h02076 RS Convertimini ad me omnis congregatio filiorum Israel ecce ego confirmabo super vos faciem meam dicit dominus quia misericors sum ego ut non in aeternum irascar vobis
h02076a RSV Attendite ad me populus meus et tribus mea me audite
h02077 RS Convertimini ad me domus Jacob bono animo estote audite me et si fuerint peccata vestra nigriora plusquam fenicium ego vero ut nivem dealbabo eam
h02077a RSV Custodite vos a murmuratione quae nihil prodeest et a detractione parcite in linguae
h02078 RS Convertimini ad me omnis congregatio filiorum Israel et audite me dicit dominus quiescite agere perversae discite benefacere subvenite oppresso et si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix de albabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana munda erunt
h02078a RSV Judicate pupillo et egeno humilem et pauperem justificate
h02079 RS Corona sanctorum amor dei gratia autem mulieris sedulae delectavit virum suum alleluia quia mandata domini in corde mulieris sancte alleluia alleluia
h02079a RSV Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
h02080 RS Coronavit sanctos suos dominus et dedit illis stolas albas dicens eis requiescite in pace donec completur numero sanctorum dei alleluia alleluia
h02080a RSV Mansueti autem possidebunt terra et delectabuntur in multitudine pacis
h02081 RS Custodite vos a murmuratione que nihil prodeest et a detractione parcite lingue quoniam verbum absconsum non celabitur os autem quod mentitur occidit animam
h02081a RSV Non mentiemini invicem nec decipiat unusquisque proximum suum
h02082 RS Dabo duobus famulis meis dicit dominus alleluia et prophetabunt alleluia quia isti sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu dei alleluia alleluia alleluia

Pages