Search chants
Displaying 36101 - 36150 of 61264
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a03504 | H | Regis indigni generosa proles Hispalis clarum decus Hermegilde rex et invictae fidei triumpho inclyte martyr | Gentis inductam vitio profanae arrii labem monitis Leandri tunc et Ingundae pius eluisti sanguine fuso | Carceris squalor nec acerba patris ira diversis metuenda poenis nec ferox diram quatiens bipennem terruit ultor | Nec tibi fluxo trabeata fastu fama nec fulgor placuit coronae vana caelestis sed amore regni sceptra relinquis | Ergo sanctorum potioris aulae cinctus incendis procerum caterva martyr hos fulgens melioris ornat purpura cultus | O tuae gentis pater atque custos sint tibi semper tua regna curae supplicum summo referas precamur vota Parenti | Cui tuo crescens pietas trophaeo comparem Natum docet et potentem Spiritum vivet quibus unus omni tempore cultus | Hermenegildi |
| a03505 | A | Vincentius evangelizavit pauperibus fuit oculus caeco et pes claudo omnibus omnia factus | Vincentii a Paulo Confessoris |
| a03506 | A | Vincentius orphanorum pater pauperes Sion saturavit panibus et sacerdotes induit salutari | Vincentii a Paulo Confessoris |
| a03507 | H | Orbis patrator optime qui quidquid est potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus signatus ad custodiam hic adsit a contagio qui criminum nos protegat | Serpentis nobis aemuli calumnias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum propellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat | Angeli Custodis |
| a03509 | H | Nocte sublustri prope lucis auras quae resurgenti micat alma Christo transitus sancti quoque perbeatus principis instat | Venit a saevo genitore mystes perfidus sectae referens nefastae symbolum digna sed eum repulsa rejicit heros | Respuit regni miseras curules praeferens regis diadema Christi laetus ultricem subiit jubente patre securim | Truncus o felix rutilant ab alto cui faces missae superantque noctem laeta cui cantu chorus angelorum justa dedere | Sit tibi spreta nece quae triumpho Hermenegildum decoras perenni Trinitas unus Deus una cunctis gloria seclis | Hermenegildi |
| a03511 | H | Ecquid inmanes acuis secures Impie? an speras fidei potentem posse restingui recalentis ignem sanguinem nati? | Falleris cedes litat ista Christo gentes pro vestra fideique frugem terra praeclaro dedit auctiorem tincta cruore | Arrii ulsis populus tenebris reddidit Christo meritos honores luce Leandri meritis alumni Hermenegildi | Ille ad assertae Triadis tribunal vota gentilis pietatis offert pro fide supplex pius advocatus sospite semper | Laudat et Patrem, genitaeque Prolis Numen aeternum, pariterque Sancti Spiritus quorum decus et potestas una per aevum est | Hermenegildi |
| a03512 | I | Solemnitatem rosarii virginis Mariae celebremus Christum ejus filium adoremus dominum | BMV a Rosario |
| a03513 | A | Laetare virgo mater alleluia surrexit Christus de sepulcro alleluia | BMV a Rosario |
| a03514 | H | Caelestis aulae nuntius arcana pandens numinis plenam salutat gratia dei parentem virginem | Virgo propinquam sanguine matrem Joannis visitat qui clausus alvo gestiens adesse Christum nuntiat | Verbum quod ante saecula e mente patris prodiit e matris alvo virginis mortalis infans nascitur | Templo puellus sistitur legique paret legifer hic se redemptor paupere pretio redemptus immolat | Quem jam dolebat perditum mox laeta mater invenit ignota doctis mentibus edisserentem filium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | BMV a Rosario |
| a03515 | A | Exaltata est virgo Maria super choros angelorum et in capite ejus corona stellarum duodecim alleluia | BMV a Rosario |
| a03516 | H | Jam morte victor obruta ab inferis Christus redit fractisque culpae vinculis caeli recludit limina | Visus satis mortalibus ascendit ad caelestia dextraeque patris assidet consors paternae gloriae | Quem jam suis promiserat sanctum daturus spiritum linguis amoris igneis maestis alumnis impluit | Soluta carnis pondere Ad astra virgo tollitur excepta caeli jubilo et angelorum canticis | Bis sena cingunt sidera almae parentis verticem throno propinqua filii cunctis creatis imperat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | BMV a Rosario |
| a03517 | A | Solemnitatem hodiernam sacratissimi rosarii genitricis dei Mariae devote celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum | BMV a Rosario |
| a03518 | A | Quae est ista speciosa sicut columba quasi rosa plantata super rivos aquarum | BMV a Rosario |
| a03519 | A | Virgo potens sicut turris David mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium | BMV a Rosario |
| a03520 | A | Viderunt eam filiae Sion vernantem in floribus rosarum et beatissimam praedicaverunt | BMV a Rosario |
| a03521 | A | Beata mater et intacta virgo gloriosa regina mundi sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam sacratissimi rosarii solemnitatem | |
| a03522 | H | Fortem fidelem militem caeli secutum principem Dionysium martyrem plebs corde voce personet | Clemente Roma praesule ab urbe missus adfuit verbi superni seminis ut fructus esset Galliae | Opus sacratum construit Fidem docet baptismatis sed audientum caecitas munus repellit seminis | Instante sacro antistite errore plebem solvere dum spem salutis ingerit tormenta mortis incidit | Correptus a gentilibus pro Christo colla tradidit dilectionem pectoris cervice caesa prodidit | Magnus sacerdos qui dabat templi sacrata munera fuso beato sanguine est factus ipse victima | Felix pio de vulnere quae pœna palmam praebuit qui morte mortem conteris caelum tenes cum sociis | Gloria sit deo patri gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Dionysii |
| a03523 | A | Unum et verum in trinitate deum praedicantes multis afflicti suppliciis ejus se famulos magna confessionis voce pronuntiant | Dionysii |
| a03527 | A | Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recumbuisset iterum dixit discipulis suis | Ad Mandatum |
| a03530 | A | Deus patrum nostrorum [...] | Ad Mandatum |
| a03530a | AV | Benedicamus [...] | Ad Mandatum |
| a03539 | A | Cum appropinquasset Jesus Jerusalem occurrerent ei pueri Hebraeorum et clamabant hosanna dicentes benedictus qui venturus es in nomine domini et cedebant omnes ramos palmarum alii tollebant flores olivarum et dicebant hosanna hosanna hosanna in excelsis | Dom. in Palmis |
| a03662 | H | Mira nocturnis modulante lingua gesta Gertrudis celebremus horis quae sacris instans precibus peregit tempora noctis | Illius votis deus obsecundans mox repentinas pluvias profudit moxque suspensos gravidis coercet nubibus imbres | Arva jam dudum glacie rigebant corde cum mœsto miserans colonos fervidis virgo lacrimis resolvit frigora brumae | Ne seges largo vitietur imbre sedulis caelum precibus serenat et graves laesi gemebunda placat numinis iras | Igneis mentes penetrat sagittis languidis confert animis medelam atque succendit scelerata castis pectora flammis | Virginum sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex triadem per aevum orbis adoret | Gertrudis |
| a03663 | A | Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui dicit dominus | Gertrudis |
| a03672 | A | Habuit Gertrudis potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia lingua ejus clavis caeli facta est | Gertrudis |
| a03673 | A | Ancilla fidelis et sponsa electa intravit in cor et gaudium domini sui cujus amore languebat | Gertrudis |
| a03674 | H | Ad sacros virgo thalamos anhelans nuptias caelo celebrare gestit et piis votis nimium morantem provocat horam | Aegra cum languet manifestus astat caelitum turma comitante Christus atque divini recreat jacentem lumine vultus | Surge conclamat soror atque sponsa en tibi pando penetrale cordis ut triumphali reserata scandas sidera curru | Ista vox omnes penetrat medullas atque compages animi resolvit spiritus liber volat in reclusa viscera Christi | Regios Agni thalamos petentem jubilans stipat superum corona atque complexus et amica cantat oscula Sponsi | Virginum Sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex Triadem per aevum orbis adoret | Gertrudis |
| a03675 | A | O dignissima Christi sponsa quam lux prophetiae illustravit zelus apostolicus inflammavit laurea virginum coronavit divini amoris incendium consummavit | Gertrudis |
| a03676 | A | Casta columba nidificans in caverna maceriae sacri lateris Jesu Christi mel suavissimum de petra sugebat | Gertrudis |
| a03677 | A | Loquebatur Christus ad dilectam Gertrudem facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum | Gertrudis |
| a03678 | A | Beatae Gertrudis verba divini erant amoris jacula lampades ejus lampades ignis atque flammarum | Gertrudis |
| a03679 | A | Dilectae animam e carcere corporis exeuntem accepit Christus in ulnas suas et cor suum illi amanter aperuit | Gertrudis |
| a03680 | A | Egredimini et videte filiae Sion Gertrudem in diademate quo coronavit illam Christus in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis ejus | Gertrudis |
| a03693 | H | Gertrudis arca numinis sponsoque juncta virginum da nuptialis pangere castos amores foederis | Quadrima Christo nubilis in claustra prompte convolas spretoque nutricis sinu sponsi requiris oscula | Candentis instar lilii odore mulces sidera et virginali caelitum regem decore pertrahis | Qui vivit in sinu patris cinctus perenni gloria amanter ut sponsus tua recumbit inter ubera | Amore Christum vulneras hic te vicissim vulnerat tuoque cordi propria inurit alte stigmata | O singularis caritas et mira commutatio hic corde respirat tuo tu vivis hujus spiritu | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patri simul paraclito par sit per aevum gloria | Gertrudis |
| a03694 | H | Terrena cessent organa cor aestuans Caeciliae caeleste fundit canticum deoque totum jubilat | Dum nuptiali nobilis domus resultat gaudio haec sola tristis candido gemit columba pectore | O Christe mi dulcissime cui me sacravit caritas serva pudoris integram averte labem corpore | Ovis leonem sedula agnum facit mitissimum hic fonte lotus mystico caelo repente militat | Solvit Tiburtium soror erroris a caligine factoque fratris asseclae ad astra pandit semitam | Seges per illam plurima superna replet horrea verbo potens fit particeps apostolorum gloriae | Delapsus arce siderum illam tuetur angelus ros aeque mixtae liliis ambire crines gestiunt | Sertum rubens et candidum Affertur una conjugi quem castitatis aemulum caelestis ardor efficit | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patrique cum paraclito par sit per aevum gloria | Caeciliae |
| a03939 | A | Benedictus dominus susceptor meus et liberator meus | Sabbato per annum |
| a03940 | A | Beatus populus cujus dominus deus ejus | Sabbato per annum |
| a03942 | R | Cum sol nocturnas praeclarus ab orbe tenebras excuteret patrie fulsit lux altera nostrae nobilis Heliacas superas qua Gallia flammas | Dionysii |
| a03942a | V | Membra Dionysii reteguntur namque Macharii qui te divinae lustravit luce sophyae | Dionysii |
| a03943 | I | Psallamus domino concordi mente supremo qui Dionysio tribuit caelestia sancto | Dionysii |
| a03944 | R | Errorum captas laqueis dum Paulus Athenas perstudet ad vitae callem verbore vocare vana Dionysius mox respuit idola laetus | Dionysii |
| a03944a | V | Ut meruit proprium factorem noscere Christum | Dionysii |
| a03945 | R | Despectis vanae decretis philosophiae sectator Christi Dionysius optat haberi | Dionysii |
| a03945a | V | Pauli doctrinis monstrato tramite lucis | Dionysii |
| a03946 | R | Gentibus Heliadicis mutata mente relictis visitat ausonias Dionysius inclytus horas suadeat ut Christum gentilibus esse colendum | Dionysii |
| a03946a | V | Semina doctrinae vitalis spargit ubique | Dionysii |
| a03947 | R | Sancte Dionysi martyr clarissime ChristI caelestis patriae tu nobis gaudia posce | Dionysii |
| a03947a | V | Quo sine fine frui mereamur luce perenni | Dionysii |
| a03948 | R | Clementis citius hierarchae jussa secutus Christi signa ferens gallorum visere fines tendit ut ad dominum convertat corda reorum | Dionysii |
| a03948a | V | Parisius tandem Dionysius advenit urbem | Dionysii |
Pages
No search term provided.