Search chants

Displaying 49951 - 50000 of 61274
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g04316 Al Alleluia Pie pastor Ermolae cum grege militiae nunc pro nobis ora Deum hodie ne nos lapsos apprehendat procella miseriae
g04317 Al Alleluia Sancte Confessor Domini N. ora pro nobis
g04317a Sq Alleluia Sancte Confessor * Martialis, Apost.
g04319 Al Alleluia Hodie sancti innocentes meruerunt pro Christo pati gaudeamus illorum in solemnitate Nat. Innocentium
g04320 Al Alleluia Surrexit Christus jam non moritur mors illi ultra non dominabitur Dom. 4 p. Pascha
g04321 Al Alleluia Scitote quia prope est dominus amen dico vobis quia non tardabit Vigilia Nat. Domini
g04322 Al Alleluia Resurrexit dominus deus salvator noster sicut dixit vobis In tempore Paschae
g04323 Al Alleluia Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine Benedicti
g04324 Al Dum essent discipuli in unum congregati propter metum Judaeorum spiritus sanctus venit super eos Fer. 6 Pent.
g04325 Al Alleluia Libera nos salva nos justifica nos o beata trinitas De Trinitate
g04326 Al Alleluia Ave paradisi vernans lilium vincens et Magdalene nardum pisticum suave super balsamum de cujus flore diva Jesu prole mundus trahit vitae odorem
g04327 Al Alleluia Hic praecursor dilectus Domini de quo ipse testatur nullus inter natos mulierum major Johanne Baptista Joannis Baptistae
g04329 In Intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum Transfiguratio Dom.
g04329a InV Caeli aperti sunt super eum et vox de caelo facta est hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacuit Transfiguratio Dom.
g04331 Al Alleluia Hodie coram discipulis transfiguratus est Jesus cum quo Moyses et Helias visi sunt in majestate loquentem Transfiguratio Dom.
g04333 Of Ascendens dominus Jesus in montem excelsum et transfiguratus est coram tribus discipulis alleluia Transfiguratio Dom.
g04335 Cm Vox patris audita est hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacuit ipsum audite Transfiguratio Dom.
g04337 Of Offerent filii Israel domino panem absque fermento cum hostia gratiarum quae pro pacificis immolatur et qui mundus fuerit vescetur ex ea alleluia Corporis Christi
g04338 Sq Clarum sidus fulget mundo luce micat laetabundo tenebrarum in profundo sole luna clarius | Leonardus fortis leo nardus sanans plagas reo praedicator placens deo et christi vicarius | Naufragari mundum cernit mundum ut immundum spernit carnis voluptates sternit petens solitudinem | Episcopatum nempe sprevit regis opes abolevit inops vivere decrevit propter beatitudinem | Reginam partu morti datam prolem novam regis natam per orationem gratam a morte suscitavit | Militem seris inclusum in cavernis terrae trusum ad locum artum et obscurum potenter liberavit | Locum rex sancto donavit campis silvis hunc dotavit beatus vir aedificavit deo monasterium | Locus est siccus in gyro impetrante sancto viro fluunt aquae novo miro per dei ministerium | In tenebrositate densa lux apparuit immensa vincla nil prosunt appensa arto loco volvitur | Milites custodientes facti sunt velut amentes claritatem hanc videntes vinctus statim solvitur | Peregrinum liberavit turrim cum castello stravit turris ruens pars necavit plures de familia | Hospiti crura franguntur tyranno scandala nascuntur multis miraculis noscuntur dei mirabilia | Servum dei crudeli poena liberavit cum catena templi duxit ad amoena demonstrant haec miracula | Sanctus in Aquitania militem in Britannia captum tyranni mania absolvit sine macula | Te rogamus serve dei Leonarde sanctae spei caritatis et fidei possessor et pincernula | Solve vincla peccatorum seras cippos delictorum o solamen afflictorum devote Christi vernula | Pater abba venerande Leonarde honorande alas super nos expande tuae misericordiae | Ut a malis eruamur de delictis compungamur te juvante conjungamur coelesti concordia Leonardi
g04339 Gr Egredimini filiae Jerusalem ecce in montibus sanctis electa virgo filiae Sion salvator venit in ea saliens in montibus transiliens colles Visitatio Mariae
g04339a GrV Quae est ista quae progreditur sicut aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata Visitatio Mariae
g04340 Al Alleluia Veniens a Libano quam pulchra es filiae Jerusalem festina pulcherrima mulierum visitare nos in pace Visitatio Mariae
g04341 Of Quam dulcia sunt eloquia tua virgo dei genetrix favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora Visitatio Mariae
g04342 Cm Et factum est autem ut audivit Elisabeth salutationem Mariae exsultavit in gaudio infans in utero ejus et repleta est spiritu sancto Elisabeth alleluia Visitatio Mariae
g04343 Al Alleluia Sancti Johannis baptistae corda nostra mundet petitio et ad te Christe perducat absque peccati vitio Joannis Baptistae
g04344 Cn Exceptivam actionem verbum Patris excipit dum deludit rationem dum naturam decipit casualem dictionem substantivum recipit actioque passionem in hoc verbo concipit In hac verbi copula stupet omnis regula
g04344:2 Cn Inter locos locum nescit locus a contrariis suum locum obstupescit exceptum ab aliis fit elinguis obmutescit fallitur in propriis et de suis erubescit logica fallaciis
g04344:3 Cn Peregrinat a natura nominis positio dum in Dei transit jura hominis conditio novus color in vinctura nova fit constructio Novus tropus in figura nova fit translatio
g04344:4 Cn Dum ab uno non recedit alteratur unitas dum in unum se concedit unitur alteritas in diversum idem cedit in idem diversitas suum tamen non excedit limitem simplicitas
g04344:5 Cn Dum factoris et facturae mira fit conjunctio quis sit modus ligaturae quis ordo quae ratio quae sint vincla quae juncturae qui gumphi quae unio stupet sui fracto jure musica proportio
g04344:6 Cn Artis suae de censura geometer fallitur dum immensus sub mensura terrenorum sistitur in directum qui natura circuli convertitur sphaeram claudit quadratura et sub ipsa clauditur In hac verbi copula stupet omnis regula
g04344:7 Cn Solis lumen nube tectum nubis sub velamine nostrum vergit in defectum nec hebet in lumine in defectum dans effectum sol natus in Virgine nostrae nubis fert objectum lumen in caligine.
g04345 Gr O beate Nicolae sanctissime pater meritum nomine moribus sacris Nicolai
g04345a GrV Qui gloria mundi sprevit ideo meruit ad summum ascendere gradum Nicolai
g04346 Al Alleluia Beate confessor Nicolae intercede pro nobis ad dominum Nicolai
g04347 Of O beate pastor egregie praesul Nicolae miraculi corusci cui dominus (...) Nicolai
g04348 Pr Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus | Et te in veneratione sacrarum virginum exultantibus animis laudare benedicere et praedicare | Inter quas intemerata Dei genitrix virgo Maria cujus assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen aeternum effudit Jesum Christum Dominum nostrum | Per quam majestatem Assumptio Mariae
g04349 Al Alleluia Panis vivus dulcis Jesus se nobis dat edulium ut nos in altari caesus assumat in peculium De Sanctis
g04350 Al Dulce cordi Christi nomen melos auri mel in Jesu cor vertit in jubilum et fugat mundi sibilum Nominis Jesu
g04351 Al Alleluia Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum Comm. Apostolorum
g04352 Al Alleluia Regis costi filia manum misit ad fortia dum obtinuit victoriam qua Christi gloriam predicavit Catharinae
g04353 Al Alleluia Dominus regit me et nihil mihi deerit in loco pascuae ibi me collocavit Dom. 5 p. Pent.
g04354 Gr Adjuva nos deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui domine libera nos Fer. 3 in Letaniis
g04354a GrV Propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum domine Fer. 3 in Letaniis
g04354b GrV Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis Fer. 3 in Letaniis
g04357 Tc Conditorem Dominum universorum veneranter quem novimus unius substantiae et trine personae benedicimus De Trinitate
g04357a TcV Confitemur patrem in filio natum quoque in ipso et spiritum ab utroque prodiret De Trinitate
g04357b TcV Repleti sunt caeli majestate gloriae ejus quem laudant supernarium coetus virtutum jugiter in excelsis De Trinitate
g04358 Al Alleluia Magna est ejus gloria solemni pro victoria supernorum civium domine honorem ponis super eum et decorem Leonardi
g04360 Cm Amen dico vobis nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habebitis vitam in vobis

Pages