Full text:
Hujus o Christe meritis
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
SL
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008280 | H | Christe sanctorum decus atque |
| 008280a | HV | Qui tuum dudum Benedictum ad |
| 008280b | HV | Cujus devotum animum pueri |
| 008280c | HV | Dein extendens pedem in |
| 008280d | HV | Imbuit post hinc homines |
| 008280e | HV | E quibus Maurus sedulus |
| 008280f | HV | In quibis ipse via vitae |
| 008280g | HV | Pauperum cuncta pietate |
| 008280h | HV | Quod probans factis fidei |
| 008280i | HV | Usibus justis pietate instans |
| 008280j | HV | Hunc soror sacra nimium |
| 008280k | HV | Triduum postque residens |
| 008280l | HV | Inde gaudendo fratribus |
| 008280m | HV | Praescius posthinc finis |
| 008280n | HV | Cujus ad caelum via clara |
| 008280o | HV | Hujus o Christe meritis |
| 008280p | HV | Praebe oramus deus magne |
| 008280q | HV | Gloriam patri resonemus omnes |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| O Christe flos convallium te laudibus extollimus quod hanc ornasti virginem palmis quoque martýrii | Haec prudens fortis sapiens fidem professa libere pro te dira supplicia excepit imperterrita | Sic spreto mundi principe tuo ditata munere cruento parta proelio aeterna tulit praemia | Hujus redemptor meritis nos pius adde socios ut mente pura fructibus tui fruamur sanguinis | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | a03387 | H |
| Confessor aeterni patris invicte miles filii athleta fortis spiritus nobis fave poscentibus | Christi crucem tu bajulas Christoque confixus cruci jucunda spernens saeculi gaudes modo in regno dei | Tu nempe felix gaudia ovans conscendis ardua caeligenarum epulis fruiturus perennibus | Nunc ergo nobis quaesumus praesens adesto cominus omne impetrando commodum et post perenne gaudium | Hujus o Christe meritis nostris adesto precibus quo tibi laudum debita deferamus obsequia | Tibi patrique gloria cum sancto sit spiramine in summa caeli curia nunc et per cuncta saecula | a03232 | H |
| O singularis hostia Christe cunctorum venia fons salutis et gratiae lux et caput ecclesiae | Attende nostra cantica qui de fauce tyrannica nos in cruce libramine fuso Christi sanguine | Nos ergo clemens respice rejecto carnis obice ceptumque tuum perfice precibus sanctae Monicae | Ex cujus carne genitus singularis scientiae dispensatorum inclitum pervidisti ecclesiae | Hujus virtutum merito et tuo beneplacito detur hi nobis venia et futuro gloria | Mundi salvator unice a summo caeli apice nos tuos servos respice optentum sanctae Monicae | Quae ab annis infantiae iter sequence justitiae omni virtutum generetuo perfulsit munere | Nos ab illius gratiam hanc agentes memoriam ore et corde pitius ejus salvare precibus | a02680 | H |
| Meum accipe spiritu jam bone didascle Christe | Totis quem semper dilexi viribus o carissime | Cujus adimit non funus amorem hujus crucis crudele | PRaesentis neque istius labilis vitae atque incerte | Amor ullus seu voluptas sed neque illectum se cerpet meate quolibet umquam molimine | Quo circa ut adquisitum sanguine populum jam tuo domine posco serves sine fine atque in pace | Jam rex caelice | Spiritum summas meum | h02749 | VAR |
| Festum Agnetis virginis caelebremus et martyris quae cum sanctis virginibus nunc gaudet in caelestibus | Genere quidem nobilis sed nobilior meritis corpore erat invenis et visu delectabilis | Haec tortoris incendia amicorum solacia sprevit et mundi dulcia propter caelorum gaudia | O specialis filia Christi et nostra domina tu ipsum semper invoca et illud nobis inpetra | Post hujus vitae terminum videre dei filium patrem et sanctum spiritum per sempiterna saecula | Concede sancta trinitas et principalis unitas informatrix spirituum quae regnas in perpetuum | 830120 | H |
| Sollemnitatem hujus devoti filii ecclesiae | Nimirum vestrae matris colite | Quae vosmet ex alvo spiritali genuit | Quae partus terrenos caeli heredes fecit | Igitur celebris haec cunctis festivitas maneat | Istius qui matris se natos esse pro certo sciant | Oremus omnes | Omnes oremus | Ut matri conjunctos catholicae omnipotens filios faciat in Jerusalem celsa jucundos | Ac pacis aeternae consocians visionis coetibus angelicis coheredes esse tribuat | Amen et amen | Fiat et fiat | O sancti haec domus quorum artus continet | Salvator hoc nobis precibus vestris donet | Quod nullis meritis cognovimus nos mereri propriis | Ut puta qui terra sumus atque tabescens cinis | ah50184 | Sq |
| Te decet hymnus in Sion omnipotens dum quisque reddit votum in Jerusalem fide sumens in voto constantiam expellit sese cunctis ab incelebris ut te sequantur crucem sibi bajulans | Hoc documento priores apostoli egerunt actu fiei probabiles hoc praedicando fundavere ecclesiam materque vera persistens incolomis enixa sponsum profert almae pignora | In infolatus agmina potissima nectareosque fructus in martyribus in confessores fert domun uberrimum dum gloriatur in regnis caelestibus se perceptura opes inefabiles | Hinc odierno bis binis in testibus resultans victrix transmittit regalia tibi rex poli apta vel suavia munera vere valde probatissima quae tuo idem lucrabit ex sanguine | In Dorothea ligustra ambrosea liliorumque hac rosarum destinat vel in Callistem Christe temque violas oppletas valde odore gratissimo vel preciosum ferculum in Teufilo | Quorum certatrix Dorothea prior est duplici compta laurea prefulgida virginitatis nempe hac martyrii adeptam fructum in lucro consortium sororum dum tertium vel Teufilo | Cappa docene Cesareae civitas hec cives orta summo in praesidio speciem urbi praebet imitabile fide praepollens vita morum enitens martyriali triumphum expediens | Opinione hujus sacrae virginis infandus praeses comperta Cimbricis discutiendam sisti sibi praecipit temptatur blandis hac suadellis decipi idem deterrit minis perasperrimis | Quam ut praespexit praeses imperterrita furens catasta trucidandam sublimat set insons poenam incunctanter perferens elata voce nomen Christi praedicat unum cum patre fore hac paraclito | Hujus ad finem aenervandam callidus Christetem simul cum Callisteni provocat sibimet ipsi parilem ut faciant set mox correctae per ipsam credidere quae facta esset caeleps jam angustior | Quis enarrare tua Christe valeat miraculorum opera insignia quae agis ipse dum sanctos glorificas nam stanti ales praesul ad custodiam cum corruentes corrigas clementius | Afflata cujus virgo sancta flamine fert jam elapsis salutem sororibus restaurans mentem hortamentis fidei in his fervorem recreat martyrii quod properarent hic ad palman alacres | Illusum ita se dolens Sapricius ambarum censet artus culpam urere quarum ex nece dum ulcisi nititur victrices fecit aetherea conscendere ab obtinenda diadema regia | Gavisa caeleps dum ex hoc praesisteret lucenda poenis sublimatur stipite dilaniatur fragilatque ungulis libenter perfert facies in lateribus ad palmas vultum properas illarum | Atrocitatem supergressa praesidis spiculatori perimenda traditur nuptura sponsum jam quo heres martyrium sibi petenti Teufilo scolastico munere misso laureantur sanguine | E paradiso destinata munera Teufilus sumens admiratur stupidus trium melorum vel rosarum suavium quorum afflatus renovatur vivido credendo laudat Christum dei filium | Cum esset olim crucis Christi derisor confessor factus repente potissimus diffuso ore crucifixum praedicans simulacrorum imposturam inflammas funesta coram praeside pernuntiat | Tunc furens judex sistit eculeo afficiendum poenis noxialibus quem ut advertit vultu imperterritum hac pertinacem in fide persistere perimit esse mox effecta martyrem | Ob hoc redemptor supplices exposcimus ut quique horum congaudemus meritis et diem festum votive excolimus ab his defensi careamus vitiis expiemurque cunctis a delinquis | Hii quoque nostris favendo miseriam compatiendoque necessitatibus cunctis adsistant patroni assidui ut nunc ereptos ab adversatibus victuros secum propheant ad praemium | Praesta quaesumus unitas potentia summa qui regis saeculorum saecula ut te fruamur sine fine tempora lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | a06922 | H |
| O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes supplicamus ut ipsarum meritis suffragantibus nos de vitiis ad virtutes mutare et in adoptionem filiorum dei digneris transformare | 004043 | A |
| Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | 850202 | VaHW |
| Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices contractando creditus es dominus inter fratres gloriosus extitit apostolus | Nuntius venit de Indos quaerere artifices architectum construere regium palatium in foro dum ambulabat cunctorum benalium | Ab eo servum fidelem locutus est dominus ut exquiris talem abtum esse hunc artificem abbanes videns et gaudens suscepit apostolum | Traditus regis ministro sanctus dei apostolus Elioforum ingressus susceptus convivio digna suo percussori reddita est ultio | Rex ut vidit et audivit insigne miraculum jubens ut benedicat supplicanter postulat sic baptisma candidatos consecrat velamine | Gundaforus rex Indorum iniquus ad perfidus romanorum more sibi vuit palatium hujus opus construere praecipit apostolum | Sed beatus atque sanctus didimus apostolus erogando regis aurum construit ediculum rutilum coruscum gemis in supernis sedibus | Carcere mox rex Abbanem trusit cum apostolo gat infirmus regis fratrer migrat ab hoc saeculo caelo ductus vidit dignum fratrisque palatium | Angeli expetunt Christo ut resurgat mortus Gundaforo reddat aurum aemat aedificium e resolvat vinculatum domini discipulum | Ilico surgens exponit sacrum regi ordinem carcerem deinde petit eicit apostolum obsecrant undique fratres veniamque criminum | Tunc Thomas in campum vocat populos Indanicos lapidem conscendit altum corda mulcet gentium per baptisma pollicetur veniam peccaminum | Indiam superiorem visitans aggreditur dogma Christi praedicando fundavit ecclesiam infinita per baptisma consecravit milia | Mira quippe ac stupenda faciens miraculas inticeque restauravit corporalis lumina laticis perfundit unda illam et mindoniam | Christiana jam probata regis uxor Treptia regnum Christi concupiscens respuit terrestria ulcerosum scabrescentem ut sanetur postulat | Praecibus Thomae a Christo diriturque angelus exuit in parte totum ulcerosam tunicam novae cutis indumenta vestivit corporea | Templum solis cominutum corruit cum idolum ac metallum pretiosum solvitur in pulvere rex illius civitatis fuit cum Caricio tunc sacerdos idolorum furibundus ad stitit gladio transverberavit sanctum Christi martyrem glorioso passionis laureantur sanguine | O beata inter omnes edissena civitas quae pignus suscepit almum domini discipulum ubi corpus requiescit cum honore conditum | Inde cuncti te precamur summi patris filium mitte nobis de supernis invictum auxilium ut credentes evadamus aeternum supplicium | Ut sub uno cuncta coors conjuncta fidelium te sequamur te canamur te fruamur perpetim humili confessione proclamemus gloriam | Amen | a06504 | H |
| Exsultantes et psallentes voce cordi consona praetollamus conditorem cujus providentia minus digni proteguntur sanctorum per merita | Hujus donis exornatus confessor Dominicus spretis carnis illecebris et terrenis sordibus | Digne choris interesse meruit caelestibus | Ipsum Christe te precamus patronum da miseris per quem cuncta restinguamus incentiva sceleris atque laeti conscendamus plagas etheris | O sacerdos gloriose gemma Christo placita hac indie pater pie gregem tuum visita neque in ea perturbetur tua canens merita | Delictorum solvat nexus tua supplicatio tergat sordes viciorum frequens intercessio quae nos tandem dignos reddat superno palatio | Quo caelestis Jerusalem mirantes insignia semper Christo digna laudum solvamus praeconia cujus jure dilatatur orbe toto gloria | Patri summo laus perennis invicta potentia nato decus atque virtus claritas eximia flaminique cum utroque compar excellentia | a07810 | H |