| 920003 PS | Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |
| 920007 PS | Psalmus David quem cantavit domino pro verbis Chusi filii Jemini | Domine deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me | Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat | Domine deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis | Si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis | Persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat | Exsurge domine in ira tua et exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge domine deus meus in praecepto quod mandasti | Et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere | Dominus judicat populos judica me domine secundum justitiam meam et secundum innocentiam meam super me | Consumetur nequitia peccatorum et diriges justum scrutans corda et renes deus | Justum adjutorium meum a domino qui salvos facit rectos corde | Deus judex justus fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies | Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum | Et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit | Ecce parturiit injustitiam concepit dolorem et peperit iniquitatem | Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit | Convertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet | Confitebor domino secundum justitiam ejus et psallam nomini domini altissimi |
| 920107 PS | Canticum Psalmi ipsi David | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psallam tibi in nationibus | Quia magna est super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | Ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo exsultabo et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim susceptio capitis mei Juda rex meus | Moab lebes spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non exibis deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros |
| 007187 R | Multiplicati sunt qui tribulant me et dicunt non est salus illi in deo ejus exsurge domine salvum me fac deus meus |
| 920117 PS | Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| g01136 Al | Alleluia Domine deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me |
| h00817b PSLMV | Adjuva me domine deus meus et salvum me fac in tua misericordia |
| g02590 OfV | Adjuva me domine deus meus salvum me fac propter misericordiam tuam ut sciam quia manus tuae et tu domine fecisti eam |
| g01077b OfV | Adjuva me domine deus meus salvum me fac propter misericordiam tuam ut sciam quia manus tua haec tu domine fecisti eam |
| g03103 Of | Domine deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et eripe me |