Full text:
Multiplicati sunt qui tribulant me et dicunt non est salus illi in deo ejus exsurge domine salvum me fac deus meus
Genre:
Usual feast:
CAO:
7187
CAO concordances:
CGBEMVHRDFSL
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007187 | R | Multiplicati sunt qui tribulant me et dicunt non est salus illi in deo ejus exsurge domine salvum me fac deus meus |
| 007187a | V | Nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum |
| 007187b | V | Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ego autem in misericordia tua speravi |
| 007187za | V | Circumdederunt me canes multi ... |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua | 920003 | PS |
| In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea | 920068 | PS |
| Canticum Psalmi ipsi David | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psallam tibi in nationibus | Quia magna est super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | Ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo exsultabo et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim susceptio capitis mei Juda rex meus | Moab lebes spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non exibis deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros | 920107 | PS |
| Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me multi dicunt animae meae non est salus illi in deo ejus tu autem domine susceptor meus es | h01871 | ANT |