Ipsi David judica domine nocentes me expugna impugnantes me | Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi | Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum | Confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala | Fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus domini coarctans eos | Fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus domini persequens eos | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam | Veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit apprehendat eum et in laqueum cadat in ipsum | Anima autem mea exsultabit in domino et delectabitur super salutari suo | Omnia ossa mea dicent domine quis similis tibi eripiens inopem de manu fortiorum ejus egenum et pauperem a diripientibus eum | Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me | Retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae | Ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in jejunio animam meam et oratio mea in sinu meo convertetur | Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar | Et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi | Dissipati sunt nec compuncti tentaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam | Confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te | Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant | Et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri | Vidisti domine ne sileas domine ne discedas a me | Exsurge et intende judicio meo deus meus et dominus meus in causam meam | Judica me secundum justitiam tuam domine deus meus et non supergaudeant mihi | Non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum | Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me | Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam et dicant semper magnificetur dominus qui volunt pacem servi ejus | Et lingua mea meditabitur justitiam tuam tota die laudem tuam
Respice domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem exsurge domine et judica causam tuam et ne obliviscaris voces quaerentium te
Respice domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem exsurge domine et judica causam tuam et ne obliviscaris voces quaerentium te alleluja
Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in absconditis semitam meam subvertir et confregit me tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam replevit et inebriabit me amaritudine comprehenderunt me inimici mei sine causam quasi avem in muscipula deduxerunt in lacu mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitates eorum et judica causa animae meae defensor vitae meae
Domine miserere mei et libera me | Domine vim patior responde pro me et libera me | Filii matris meae pugnaverunt contra me et libera | Circuierunt me undique nec est qui eruat tu libera | Sicut agnus mansuetus ductus sum ad victimam jam libera | Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus tu libera | Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus tu libera | Satiatus sum amaritudine inebriatus sum felle tu protege me | Traditus sum ad mortem deputatus sum cum sceleratis tu suscita me | Judica causam animae meae defensor vitae meae et libera