A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13751 - 13800 of 13802 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a08325 A Magnificetur rex caelestis militiae qui ancillae suae humilitatem respiciens super omnia quae creavit ipsam magnificavit laudetur incessanter ejus benigna caritas qui ipsam nobis matrem constituit caritatis
a08326 A Memor dominus mansuetudinis sponsae suae cum jucunditate introivit in tabernaculum ejus
a08327 A Multae tribulationes justorum et de omnibus eis liberabit eos tuus natus o virgo maestorum consolatio
a08328 A Mundi domina caeli regina virgo et mater Christi Maria audi clamantes juva te rogantes et pro quibus tuus filius fudit sanguinem tu pro illis funde incessanter thymi amata precum
a08330 A Thomas unus ex duodecim Thomae Apost.
a08333 A Sum [...] angelus circumdedit splendor igneis et dixit milis concipies et paries et vocabitur altissimi filiis Annuntiatio Mariae
a08334 A Incipiunt toni artis musicae a patre sanctissimo ordinati compositi octo sunt toni qui quondam sunt claves musicae artis
a08335 A Primus tonus sic incipit et sic flectitur et sic mediatur et sic finitur
a08335.1 A Secundus tonus sic incipit et sic flectitur et sic mediatur et sic finitur
a08335.2 A Tertius tonus sic incipit et sic flectitur et sic mediatur et sic finitur
a08335.3 A Quartus tonus sic incipit et sic flectitur et sic mediatur et sic finitur
a08336 A Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | Ad Mandatum
a08337 A Tellus ac aethra jubilant in magni cena principis qui protoplausti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potenter in mysterio carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | Tellus * | Excelsi surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia | Tellus * | Pallet servus obsequio dum angelorum dominum ferendo lympham linteo cernit caeno procumbere | Tellus * | Permitte Simon ablui acta figurant mystica dum summus una bajulo quid cinis servit cineri | Tellus * | Lavator thori accubat verbique favos aggregat quos inter hostem denotat necis qui dolos rumiant | Tellus * | Trux Juda lupe pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula | Tellus * | Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguens sacratur chrismatis spes unde crescit miseris | Tellus * | Victori mortis inclytam pangamus Christo gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu | Tellus * | Ad Mandatum
a08338 A Unxit te dominus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis In Dedicatione Ecclesiae
a08339 A Vox domini in virtute (...) In Dedicatione Ecclesiae
a08348 A Summe pater servus tuis miserere Pro paenitente
a08349 A O gloriosa femina excelsa supra sidera qui nec primam similis visa est nec habere sequentem sola sine exemplo placuisti domino Jesu Christo ora pro nobis ad deum qui te elegit De BMV
a08351 A In toto corde meo exquisivi te domine ne repellas me a mandatis tuis Dom. per annum
a08352 A Bonitatem fecisti cum servo tuo domine Dom. per annum
a08354 A Virgo sancta Caecilia templum dei sponsa Christi sacrarium sponsus suus thesauros suos in caelo reposuit domum suam ecclesiam consecrari fecit Caeciliae
a08355 A Valeriano sponso suo et Tiburtio fratri illius visionem angelicam demonstravit Almachium iudicem superavit sponsi caelestis gloria quam cupivit Caeciliae
a08356 A Prudens virgo accepto oleo cum lampadibus sua obviam sponso suo Christo ...
a08357 A Beati qui scrutantur testimonia ejus Fer. 2 per annum
a08359 A Custodi nos quaesumus domine dormientes per noctem guberna nos quiescentes in lecto te per soporem sentiamus qui Jacob apparuisti innixu scale Fer. 2 per annum
a08360 A Vigila pastor bone super nos et super oves gregis tui ne fur nocturnus surripiat et furetur tu es domine qui non dormis neque dormitas ad custodiendum nos illumina domine corda nostra Fer. 2 per annum
a08361 A Lux deus indeficiens lumen inaccessibile splendor aeternae gloriae salus vita fidelium remove cuncta lubrica largire nobis comoda et vera lucis gaudia in sempiterna saecula Fer. 2 per annum
a08362 A Te domine deprecamur supplicamus et rogamus ut per te ambulemus et ad te veniamus et in te requiescamus Fer. 2 per annum
a08363 A Die cotidie benedictus dominus Fer. 4 per annum
a08366 A Cives apostolorum et domestici dei advenerunt hodie portantes pacem illuminantes patriam dare pacem gentibus et liberare populum domini Comm. Apostolorum
a08368 A Nos ergo qui relinquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis Jesus respondens dixit eis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae sedebitis et vos super duodecim sedes judicantes Israel alleluia Comm. Apostolorum
a08369 A Iste est qui propter sacrum martyrium factus est perfectus et fidelis amicus dei alleluia Comm. unius Martyris
a08374 A O quam praeclara martyrum triumphalis nitet societas quorum nivalis laurea post certamen purpurato sanguine matrem creantem venustat ecclesiam eorum ergo meritis protegamur perenniter quorum praeclara consortio angelorum letabunda congaudent agmina Comm. plurimorum Martyrum
a08376 A Sint lumbi vestri praecincti et similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram Comm. plurimorum Confessorum
a08379 A Aemulor enim vos dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo Comm. plurimorum Virginum
a08386 A Deprecamur omnipotens pater cuncti flentes jugiter ut pium super nos illumines vultum corda dirigas mentem serenam corrobores parcas gladio mitiges iram omnes qui tua pietate confidunt tua flagrante misericordia tibi laudes dicere mereantur Dom. 3 p. Epiph.
a08388 A Sancta Felicitas martyr Domini exaudi nos famulas tuas deprecantes clementiam quae per immania tormenta quae pro Christo pertulisti paradisi janua [...] meruisti da nobis delictorum indulgentiam nostrorum et vitiis tuae [...] Felicitatis
a08397 A Beata es Margarita quae drachonem occidisti dentes ejus comminuisti beata es sancta dei quae virginitatem desiderasti tibi est parata corona gloriae intercede pro nobis virgo sororque dei Margaritae
a08399 A Apostole Christi nostro patrone supplicantium clemens exauditor o beate Jacobe qui primus apostolorum in alta polorum per martyrium a domino receptus es sedem judicis inclytam recepisti subveni nobis hic et cum Christo congaudens alleluia Jacobi
a08401 A Ave sidus martyrum solaris lucis vicinum ave summi regis cella mire claritatis stella ave naufragium portus fons signatus clausus ortus ave martyr Catherina pia nostra medicina summe preces te precantium adsis votis supplicantium duc regina nos ad regem rege fove tuum gregem ut possimus te juvante conregnare cum regnante Catharinae
a08410 A Christum natum positum in praesepio quem mater virgo genuit venite adoremus
a08411 A Secundus autem similis est huic
ah25133 A O virgo beata dioscori nata nobis tuis emulis caritate famulis peccatorum veniam impetra per gratiam sponsi tui Christi quem tu coluisti pro quo inivisti poenas leto tristi Barbarae
ah25134 A Vitae salus valida ne nos palus squalida peccati demergat hic nos sic transvergat ut in vitae solio regnemus cum gaudio impetret hoc Barbara ne nos gens Barbara diri ducis taetri trucis hostis crucis atque lucis seducat vitiis nos dans suppliciis sed ejus per passionem transeamus per agonem dei sorte bona morte ad vitam aeternam amen Barbarae
g00068 A Adorna thalamum tuum Sion et suscipe Regem Christum amplectere Mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat Regem gloriae novi luminis subsistit Virgo adducens manibus Filium ante luciferum quem accipiens Simeon in ulnas suas praedicavit populis Dominum eum esse vitae et mortis et Salvatorem mundi Purificatio Mariae
g00069 A Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret Christum domini et cum inducerent puerum in templum accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace Purificatio Mariae
g00069.1 A Responsum accepit Simeon pro eo qui Christum rogabat nigiter a spiritu sancto brandemis aetate dignitate quoque non visurum se mortem nisi videret Christum domini natum Maria virgine et cum inducerent puerum in templum parentes illius exsultant meo accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit cum laetitiam mensa nunc dimittis domine servum tuum in pace quia meruit conspicem Christum qui est rex regum et dominus in enim Purificatio Mariae
g00887 A Diligis justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae
g00888 A Praedicabant Apostoli ut paenitentiam agerent et ungebant oleo multos aegros et sanabant
g00904 A Maneant in vobis fides spes caritas tria haec major autem horum est caritas Ad Mandatum
g00981 A Per lignum servi facti sumus et per sanctam Crucem liberati sumus fructus arboris seduxit nos Filius Dei redemit nos

Pages