Comm. unius Virginis Martyris | Cantus Index for Office and Mass

Comm. unius Virginis Martyris

Comm. unius Virginis Martyris

Common of one Virgin Martyr

Feast code: 
12007000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

008330.1

Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pergis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque tendis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur supplices nostris ut addas sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula | Amen H Comm. unius Virginis Martyris

a01588

Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis partos canimus decora morte triumphos | Haec enim palmae duplicis beata sorte dum gestit fragilem domare corporis sexum domuit cruentum caede tyrannum | Unde nec mortem nec amica mortis mille poenarum genera expavescens sanguine effuso meruit serenum scandere caelum | Hujus oratu deus alme nobis debitas poenas scelerum remitte ut tibi puro resonemus almum pectore carmen | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen H Comm. unius Virginis Martyris