Vedasti | Cantus Index for Office and Mass

Vedasti

Vedasti

Vaast (Vedast), Bishop of Arras

Feast date: 
Feb.6
Feast code: 
14020600

Chants related to the feast

Displaying 1 - 53 of 53 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

006485

Doctor eximius Atrebatum Vedastus sacris praeconiis celebretur ut quos in carne verbis exemplis instruxit sedulus pro eis apud dominum intercedat ne lupus insidians oves Christi incursare praesumat R Vedasti C

006485a

Ut quos spiritali studio informavit monitis ac miraculis animavit V Vedasti C

006539

Dum ergo iter caperet cum rege sacer Vedastus nec mortale sonans caelestia pertracteret et occurrenti caeco lumen restituit et cor principis in fide solidavit R Vedasti C

006539a

Sensit itaque vir dei virtutum sibi adesse supernam et totum se in sacras effudit preces V Vedasti C

006829

Hic est Vedastus Aulescorum sensibus ortus quem fama celebrior verbum praedicaturum Ludovico regi socium itineris ascivit R Vedasti C

006829a

Quatenus per singulos itineris suis gressus saluberrimis ab eo imbueretur doctrinis V Vedasti C

007179

Mos ubi quondam fuerat ferarum ibi pontifex summus beatus Vedastus chorum fecit resonare psallentium nam et ursi specum in aulam vertit sacrorum R Vedasti C

007179a

Ut sicut mores bestiales in usu mutavit agnorum ita ex foedis et turpibus pulchra reddidit et honesta V Vedasti C

007259

O beatum virum Vedastum pontificem cujus exitum columna lucis edocuit ut verus Israel ab Aegypti aerumnis ad promissa regna percepturus praemia festinaret R Vedasti C

007259a

Visa est igitur spatio duarum horarum columna lucis a domo pontificis usque ad caelum fastigium eminere V Vedasti C

007423

Praedicator egregius vir domini Vedastus urbi Atrebatum destinatus in ipsa urbis porta duos a clade relevavit aegrotos nam et claudo gressum et caeco lumen reddidit oculorum R Vedasti C

007423a

Antequam verbis plueret miraculis coruscaret qui caducis carebat munera est superna largitus V Vedasti C

007476

Qui de rupe arida sitienti populo fontem aquae vivae produxit ipse per beatum Vedastum de sicco vase vinum manare concessit ac suos poculo mirabili satiavit R Vedasti C

007476a

Cum pocula vitae vir domini quidam propinaret amico qui in Cana Galilaea aquas convertit in vinum V Vedasti C

007819

Vedastus igitur festinantem ad vitae fontem deducebat regem Remigius pontifex summus venientem abluebat R Vedasti C

007819a

Ambo pene pari pietate patres sed Vedastus monita salutis dabat V Vedasti C

100095

Confessorum regem adoremus qui contulit beato Vedasto gentem Francorum et potestatem dedit lucrandi atque sanandi I Vedasti

200094

Ad laudem et gloriam nominis domini dei altissimi monitis angelicis aedificatum est templum beato Vedasto in quo glorificetur dei unigenitus in saecula A Vedasti

200138

Adesto nostris laudibus domine rex Christe clementissime respice vultu sereno super servos tuos beati Vedasti sollemnia devotae praevenientes cujus nos quaesumus meritis gaudentes suffragiis tuere potenter A Vedasti

200597

Beatus Vedastus legis dei meditator assiduus divini semina verbi genti Francorum propinavit fructumque protulit centuplum in conspectu domini A Vedasti

200693

Bonorum actuum exsecutione excrevit beatus Vedastus ut cedrus in Libano et morum summa sanctitate politus floruit veluti palma A Vedasti

200858

Confisus in domino Christi sacerdos Vedastus multitudine miraculorum inter gentes clarus emicuit A Vedasti

201171

Desiderium animae servi tui Vedasti domine rex aeterne adimplesti et coronam vitae quam a te expetivit ejus capiti imposuisti A Vedasti

201542

Elegisti domine beatum Vedastum sacerdotem praeclarum cujus annua festa recensentes hymnum laudis canimus tibi deo nostro A Vedasti

202021

Gratiae divinae benedictionis copiosam percepit beatus Vedastus a domino totius orbis conditore A Vedasti

202150

Hic est beatus Vedastus cui templum fieri ab angelis jussum est hominibus A Vedasti

202397

In conspectu regis Francorum et multitudinis populorum mirificavit dominus sanctum Vedastum cujus precibus annuens restituit caeco lumen caelorum A Vedasti

202495

In universa terra et super omnes caelos admirabile est nomen tuum domine Jesu qui beatum Vedastum gloria et honore coronasti A Vedasti

203535

O quam dilecta sunt tabernacula tua domine virtutum in quibus sanctus Vedastus de virtute in virtutem progressus de deum deorum jugiter contemplari promeruit A Vedasti

203698

Opus mirum dictu nec frequenti visu comprehensum orante enim beato Vedasto dominus Jesus produxit vinum ex nihilo hic est deus deus noster magnus et laudabilis valde ipse regat nos in saecula A Vedasti

203736

Oremus omnes meritis beati Vedasti nos adjuvari qui gentem Francorum praedicationis instantia dotuit scandere regna caelestia A Vedasti

203854

Plenitudinem legis tuae domine custodiens beatus Vedastus inventus est sine macula ideo que ingredi meruit et habitare in tabernaculo et monte sancto tuo A Vedasti

204316

Rogemus omnes beatum Vedastum et humiliter supplicemus ut fiat pro nobis in caelo coram excelso intercessor qui pro Christo amore fuit fidelis confessor in terris A Vedasti

204565

Scuto bonae voluntatis coronatus et omni virtutum decore conspicuus Vedastus urbi atrebate directus est evangelizaturus verbum domini A Vedasti

204712

Solum desiderium beatus Vedastus viventibus reliquit felicem de hac vita exitum agens A Vedasti

205103

Vedastus pontifex summus jure festis laudibus sublimatur cujus olim exequiis coetus angelici concinerunt et hi qui in terris corpori flebant auditis caeli gaudiis exsultarunt A Vedasti

205106

Venerabilem virum beatum Vedastum in ecclesia ubi pontificalis cathedre fungebatur officio ibi sepelierunt eum honorifice A Vedasti

205224

Vir domini Vedastus jam civibus supernis ascitus ardentem lectuli sui domum a flammis eripuit quatinus se ostenderet et regi caelorum semper assistere et piis suorum laboribus numquam abesse A Vedasti

600033

Ad laudem et gloriam nominis domini dei altissimi monitis angelicis aedificatum est templum beato Vedasto in quo glorificetur dei unigenitus in saecula R Vedasti

600033a

Hic est beatus Vedastus cui templum fieri ab angelis jussum est hominibus V Vedasti

600881

Festivo plausu celebrantes (...) R Vedasti

600881a

Tu nobis veniam tu confer (...) V Vedasti

600943

Gaudia contulimus tua quod (...) R Vedasti

600943a

Fac te cum Christo conjungi (...) V Vedasti

602019

Sacer sanctus domini Vedastus dum in quadam cellula jaceret super eum ignis columna caelo diffusa per longa noctis spatia duarum horarum immobilis stetit et venerabilis vir suum exitum denuntiavit ac omnibus valedicens animam creatori reddidit R Vedasti

602019a

Felicem de hac vita exitum agens solum desiderium viventibus reliquit V Vedasti

602106

Sancte N. Christi martyr audi rogantes servulos R Vedasti

602106a

Et impetratam nobis caelitus tu differ indulgentiam V Vedasti

602241

Splendidus antistes festinas (...) R Vedasti

602241a

Nos ad virtutes et ad aulae (...) V Vedasti

830119

Felix Vedastus pontifex cujus caelum mens possidet in terris templum fieri corpori mandant angeli H Vedasti

830273

Praeclara Christi carmina (...) H Vedasti

830341

Voce jucunda resonemus omnes (...) H Vedasti