Josephi | Cantus Index for Office and Mass

Josephi

Josephi

Joseph, spouse of Mary

Feast date: 
Mar.19
Day: 
19
Month: 
3
Notes: 
Holweck, p. 562; Grotefend;
Feast code: 
14031900

Chants related to the feast

Displaying 1 - 9 of 9 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

205601

Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesus A Josephi

205602

Missus est angelus Gabriel ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria de qua natus est Jesus qui vocatur Christus A Josephi

a00879

Dignum canentes angeli carmen Josepho pangite qui dormienti numinis olim tulistis nuntia H Josephi

a01977

Iste quem laeti colimus fideles cujus excelsos canimus triumphos hac die Joseph meruit perennis gaudia vitae | O nimis felix nimis o beatus cujus extremam vigiles ad horam Christus et virgo simul adstiterunt ore sereno | Hinc stygis victor laqueo solutus carnis ad sedes plácido sopore migrat aeternas rutilisque cingit tempora sertis | Ergo regnantem flagitemus omnes adsit ut nobis veniamque nostris obtinens culpis tribuat supernae munera pacis | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen H Josephi

a01978

Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph A Josephi

a01979

Te Joseph celebrent agmina caelitum te cuncti resonent christiadum chori qui clarus meritis junctus es inclytae casto foedere virgini | Almo cum tumidam germine conjugem admirans dubio tangeris anxius afflatu superi flaminis angelus conceptum puerum docet | Tu natum dominum stringis ad exteras Aegypti profugum tu sequeris plagas amissum Solymis quaeris et invenis miscens gaudia fletibus | Post mortem reliquos sors pia consecrat palmamque emeritos gloria suscipit tu vivens superis par frueris deo mira sorte beatior | Nobis summa trias parce precantibus da Joseph meritis sidera scandere ut tandem liceat nos tibi perpetim gratum promere canticum | Amen H Josephi

a01980

Caelitum Joseph decus atque nostrae certa spes vitae columenque mundi quas tibi laeti canimus benignus suscipe laudes | Te sator rerum statuit pudicae virginis sponsum voluitque verbi te patrem dici dedit et ministrum esse salutis | Tu redemptorem stabulo jacentem quem chorus vatum cecinit futurum aspicis gaudens humilisque natum numen adoras | Rex deus regum dominator orbis cujus ad nutum tremit inferorum turba cui pronus famulatur aether se tibi subdit | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis meritis beate gaudia vitae | Amen H Josephi

a01981

Exsurgens Joseph a sommo fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit conjugem suam A Josephi

g00118

Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est Cm Josephi