A | Cantus Index for Office and Mass

A

Mass/Office

Antiphon

Displaying 12851 - 12900 of 13360 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a03517

Solemnitatem hodiernam sacratissimi rosarii genitricis dei Mariae devote celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum A BMV a Rosario

a03518

Quae est ista speciosa sicut columba quasi rosa plantata super rivos aquarum A BMV a Rosario

a03519

Virgo potens sicut turris David mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium A BMV a Rosario

a03520

Viderunt eam filiae Sion vernantem in floribus rosarum et beatissimam praedicaverunt A BMV a Rosario

a03521

Beata mater et intacta virgo gloriosa regina mundi sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam sacratissimi rosarii solemnitatem A

a03523

Unum et verum in trinitate deum praedicantes multis afflicti suppliciis ejus se famulos magna confessionis voce pronuntiant A Dionysii

a03527

Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recumbuisset iterum dixit discipulis suis A Ad Mandatum

a03530

Deus patrum nostrorum [...] A Ad Mandatum

a03539

Cum appropinquasset Jesus Jerusalem occurrerent ei pueri Hebraeorum et clamabant hosanna dicentes benedictus qui venturus es in nomine domini et cedebant omnes ramos palmarum alii tollebant flores olivarum et dicebant hosanna hosanna hosanna in excelsis A Dom. in Palmis

a03663

Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui dicit dominus A Gertrudis

a03672

Habuit Gertrudis potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia lingua ejus clavis caeli facta est A Gertrudis

a03673

Ancilla fidelis et sponsa electa intravit in cor et gaudium domini sui cujus amore languebat A Gertrudis

a03675

O dignissima Christi sponsa quam lux prophetiae illustravit zelus apostolicus inflammavit laurea virginum coronavit divini amoris incendium consummavit A Gertrudis

a03676

Casta columba nidificans in caverna maceriae sacri lateris Jesu Christi mel suavissimum de petra sugebat A Gertrudis

a03677

Loquebatur Christus ad dilectam Gertrudem facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum A Gertrudis

a03678

Beatae Gertrudis verba divini erant amoris jacula lampades ejus lampades ignis atque flammarum A Gertrudis

a03679

Dilectae animam e carcere corporis exeuntem accepit Christus in ulnas suas et cor suum illi amanter aperuit A Gertrudis

a03680

Egredimini et videte filiae Sion Gertrudem in diademate quo coronavit illam Christus in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis ejus A Gertrudis

a03939

Benedictus dominus susceptor meus et liberator meus A Sabbato per annum

a03940

Beatus populus cujus dominus deus ejus A Sabbato per annum

a03964

Domine tu dixisti nolo mortem peccatoris sed magis convertatur et vivat qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam miserere nobis alleluia A Fer. 4 in Letaniis

a03973

Sanctorum nomina scripta sunt in caelis gaudent cum Christo alleluia A Comm. plurimorum Confessorum TP

a04336

Joannes schola virtutum magisterium vitae sanctitatis forma norma justitiae virginitatis speculum pudicitiae titulus castitatis exemplum paenitentium via peccatorum venia fidei disciplina Joannes major homine par angelis legis summa evangelii satio apostolorum vox silentium prophetarum lucerna mundi praecursor judicis Christi metator domini testis totius medius trinitatis hic tantus datur incestui traditur adulterae addicitur saltatrici A Decoll. Jo. Bapt.

a04370

Inter natos mulierum nemo sacratissimo major natus est Joanne caeli regis praemio cujus ope delictorum condonetur venia et perennis vitae summa capiamus praemia A Decoll. Jo. Bapt.

a04415

Qui in cruce positus (...) A Pro defunctis

a04674

Flamma quidem crepitans ventorum et flamine flagrans vulnere litores perimebat atroces ad laudem domini dantis bona praemia sanctis A

a04675

Jamque volente deo penas finire severas quas crucifixa pio portabat virgo tropheo affuit egregius Michael pro virgine missus A

a04676

Spiritus Eulaliae septus muniminae sanctae Angelico in specie recto petit aethra columba munera promissi gratanter sumere regni A

a04677

Aethereas venerabilis inter virgo choreas atque choros memorabilis inter christicolarum pandae tuis precibus nobis caelestia magnis A

a04678

Indigenis fer virgo tuis tutamina cunctis quo valeant culpas poenitus depellere totas et donis variis fulti persistere laeti A

a04679

Nescia virgo viri pulchris redimita coronis cujus reliquiis haec urbis famatur humatis nostras tolle preces domine clementer ad aures A

a04680

Virgo sororque dei martyr sponsata diei cujus in amplexu deus est super aethera nexus subtrahe nos morti superum vigendo cohorti A

a04681

O deus excelsi noster fabricator Olympi omnia qui solus benedicis sis benedictus Eulaliae quia sanctae das sollemnia nostrae A

a04682

Laudibus aeternis rex qui laudaris in altis sanctos sanctificas nimia et virtute per hornas vingere nos ipsi non de digneris in astris A

a04684

Post animae sacrum felici ad astra volatum virginis extinctae corpus mirabile valde noctis christicolae modulanter tempore caute marmoris in claustro posuerunt cespite fosso A

a04685

O pia virgo te venerando valde precamur ut mala pellas et bona poscas omnia nobis quo mereamus regna polorum scandere celsa munere Christi te quae petente martyre sancta A

a04686

Hostia sollemnis Eulalia virgo perennis quae calicem sibi thalamum subitura bibisti lapsos redde status da prospera tolle reatus nos et ad aeterna miserando patrona guberna A

a04689

Summi doctilogi laudes cantemus ovantes cui fuerat primo pontificalis honor A Cathedra Petri

a04690

In jubilo magni studeamus psallere Petri pontificis caeli claviger ut meruit A Cathedra Petri

a04691

Pervigilat noster praesul de luce beatus Petrus et ipse suis custos in est gregibus A Cathedra Petri

a04692

Nunc benedictionis solvamus carmina dulcis pastori nostri haec sub honore Petri A

a04693

Laudis in officio celebremur suma bono cathedrae sessio pervigilique Petro A Cathedra Petri

a04700

O quam praeclarae sunt duo lucernae in excelso fundate undique vox suavis alleluia A Juliani

a04703

Beatus Julianus aviciis et concupiscentiis mundi castraverat ut recte deo clamaret quamdiu sum in hoc mundo peregrinor a domino A Juliani

a04704

Adest dominus consolator fidelem servum talique commonitione alloquitur eum dicens exsurge ne timeas et voluntate parentum non orrescas A Juliani

a04705

Beatus vero Julianus ita diem nuptiarum exspectabat quasi bonus athleta devicta libidine regi caeli placere studebat A Juliani

a04706

Inter plures vero actales acies desudabat athleta Julianus A Juliani

a04707

Beatus Julianus dixit sponsae suae suavissimus odor qui tibi apparuit nec tempus habet nec finem A Juliani

a04708

Odor suavissimus qui tibi apparuit ipse est dominus Jesus Christus amator castitatis qui integritatem corporis custodientibus vitam reddet aeternam A Juliani

a04714

Cumque beatus Julianus pavimento adhaereret subito ergo fundamenta cubiculi commota sunt et lux inennarrabilis emicuit ita illuminaria quae prae erant cubiculi illius lucis magnitudine velarentur A Juliani

Pages