Full text: 
Ecce carissimi dies illa judicii magna et terribilis instat praetereunt dies nostri et velociter advenit praeclarus adventus domini jam crebro sono nos hortatur et dicit priusquam ostium paradisi claudatur unusquisque vestrum cito properet ut introiens in aeternum cum domino regnet praeparate vosmetipsos ut videatis immortalem sponsum et possideatis regnum caelorum
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: 
CAO concordances: 
DF