In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat
Venit Jesus Bethania ante sex dies paschae cum discipulis suis et fecerunt ibi cenam magnam et discumbentibus cum eo accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesus domus enim impleta est ex odore unguenti
Amicus dei Geraldus cum obitum suum ante praescivit omnibus circumstantibus praecepit ut in exitu animae suae non lacrimosis clamoribus perstreperent sed omnes in oratione deum laudantes persisterent et anima ejus in corpore egressa et ab angelis suscepta domus impleta est ex odore suavissimo