Luce clara fulgebis in omnibus finibus terrae | Nationes multae de longinquo venient tibi et habitatores a novissimis partibus terrae ad nomen domini dei sui | Et munera sua in manibus habentes regi...
Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit maculas crinibus et vox veritatis impletur quia dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta...
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec...
Non me derelinquere pater sancte quia thesauros tuos jam expendi non ego te desero fili neque derelinquo sed majora tibi debentur pro fide Christi certamina
O mirum et magnum miraculum quia peccatrix femina audebat redemptorem mundi tangere lacrimando et capillis tergendo crimina sua abluebat ideo remissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum