Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non...
Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia...
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domine absque te tantum in te recordaremur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non...
Apparuit sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo
O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes
Timor et tremor venit in Ninive civitate magna per quem scelerata plebs indicit jejunium et luctuosa turba induit se cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset...
Dixit autem Gamaliel Luciano vade dic Joanni episcopo ut aperiat monumentum quo in negligentia positae sunt nostrae reliquiae ut per nos aperiat dominus ostium clementiae suae
Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem aspectus ejus in eo non est hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras cujus livore...
Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando deo vivimus |...