Genre: 
Full text: 
Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando deo vivimus | Protecti paschae vespero a devastante angelo de Pharaonis aspero sumus erepti imperio | Jam pascha nostrum Christus est agnus occisus innocens sinceritatis azyma qui carnem suam obtulit | O vere digna hostia per quam franguntur tartara captiva plebs redimitur redduntur vitae praemia | Consurgit Christus tumulo victor redit de barathro tyrannum trudens vinculo et paradisum reserans | Esto perenne mentibus paschale Jesu gaudium et nos renatos gratiae tuis triumphis aggrega | Jesu tibi sit gloria qui morte victa praenites cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
Fulltext source: 
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/AdCenamAgni.html
CAO sources: 
B S
CAO: 
8249