Full text: 
Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum | Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium | Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissima virginis matris clausula | Cujus forti potentiae genu curvantur omnia caelestia terrestria nutu fatentur subdita | Te sancte fide quaesumus venture judex saeculi conserva nos in tempore hostis a telo perfidi | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: