Full text: 
Creator alme siderum aeterna lux credentium Jesu redemptor omnium intende votis supplicum | Qui daemonis ne fraudibus periret orbis impetu amoris actus languidi mundi medela factus es | Commune qui mundi nefas ut expiares ad crucem e virginis sacrario intacta prodis victima | Cujus potestas gloriae nomenque cum primum sonat et caelites et inferi tremente curvantur genu | Te deprecamur ultimae magnum diei judicem armis supernae gratiae defende nos ab hostibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Fulltext source: 
CDN-WAwlul 1
Notes: 
the text of this hymn reflects Urban VIII’s revision of the hymns of the Roman Breviary in 1632;