Genre: 
Full text: 
Nocte surgentes vigilemus omnes semper in psalmis meditemur atque viribus totis domino canamus dulciter hymnos | Ut pio regi pariter canentes cum suis sanctis mereamur aulam ingredi caeli simul et beatam ducere vitam | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen
CAO sources: 
S
CAO: 
8349