Full text: 
Sancte Stephane protomartyr electe dei supernis dignissime et terrigenis ineffabiliter gloriose precipue nobis servulis tuis cujus nos patrocinio ubique tueri credimus et prostrati corde suppliciter petimus ut impetrata divina clementia per tua sanctissima merita valeamus in tuo servitio persistere semper devoti et a cunctis hostibus tua protectione mereamur permanere illaesi alleluia
Genre: 
Mass/Office

Antiphon

Feast: