Full text: 
Jucunda deo laudatio sit in hac die sanctis consecrata | Quos coronat in caelo honore et gloria | Virginum sponsus qui pascit inter lilia | Quarum triumphis exsultat caelorum curia | Quarum coronis ornatur mater ecclesia | Beata vere quae tot electas virgines protulisti Britannia | Beata pio quae purpurata es earum cruore Colonia | Jam deo devota beati exercitus regina Ursula | Ex dictis erat angelicis martyrii virginum praescia | Quod dum cognoscunt sacrae virgines gaudio gaudent fundunt lacrimas adorant collaudant deum humili corde voce pia | Commendant Christo suas animas mundum contemnunt mente socia prudentes ornatae sumpto oleo lampade fulgida | Vere mirabilis in sanctis deus virtutis tuae gratia | Hodie virginum qui coronasti undena simul milia | Hunni feroces gens barbarica cunctisque gentibus inimica | Agnas insontes gregis domini prosternunt rabie inaudita | Hic sanguinis pretiosi sanctarum fluxerunt flumina | Hic corpora jacent fusa munimen tuum Colonia | Solvitur obsidio libertas redditur hostibus fugatis urbem salvant martyrum merita | Laetare Colonia gaude Britannia quamque visitarunt votis et precibus urbs Romula | Exsultent sancti tot consortibus laetetur tot patronis ecclesia | Istarum venerantes merita precamur nostra laxari crimina | Sit tibi pater caelestis cura Christo et spiritu sancto laus et gloria unus deus in saecula
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: