Full text: 
Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse