Magna vox laude sonora te decet per omnia quo poli chorea gaudet aucta tali compare terra plaudit et resultat digna tanto praesule o sacer Lamberte martyr nostra vota suscipe
O pietas immensa dei bonitasque perennis peccatrix mulier fit regni perpetis heres gaudet quae flevit gaudendi fine carebit impetret haec miseris aeternae dona quietis
O quam pretiosis Beneventus fulget miraculis de beatissimo dei cultore Barbato cujus plebs fulget ejus oratione ipse suis precibus ad dominum nos commendet
Post mortem vero martyrum plebs unaquaeque venerat in locum decollationis suum patronum quaerebant et inventis corporibus nocte silenter rapientes cum honore decenti sepelierunt
Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa plebs induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset...
Timor et tremor venit in Ninive civitate magna per quem scelerata plebs indicit jejunium et luctuosa turba induit se cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset...