Christe sanctorum decus atque virtus vita et forma via lux et auctor supplicum vota pariterque hymnum suscipe clemens | Qui tuum dudum Benedictum ad te attrahens mire segregasti mundo ut probra mundi...
Mire cunctorum deus et creator mitis et fortis solidator orbis Vota servorum tibi dubditorum aspice clemens | Pangimus clarum cupidi triumphum mente gaudentes simul et precantes Sanctus ut praesens...
Constitutus a deo praedicator praeceptorum ejus in timore sancto illi servire studuit officioque fideliter peracto in montem sanctum ejus ascendere dignus fuit
Inclyta Christi martyris Eugenii vita exstat in ecclesia bonorum operum forma ejus ergo praeconia mente celebremus devota ut intercessione sancta nostra solvat delicta
Quidam vero adolescens membris omnibus miserabiliter contractus dum quidam caeco mente benigna ductoris officium exhibuisset utili errore in sarcophagum viri sancti impegit et mox diu denegatam...