Isti sunt qui viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo non sunt de terris corpora eorum separata quorum merita sunt in caelis animae sanctorum coaequales
O laudanda sancti Benedicti merita gloriosa qui dum pro Christo patriam mundique sprevit pompam adeptus omnium contubernium beatorum et particeps factus praemiorum aeternorum
Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris | Coetus omnes angelici patriarcharum cunei ac prophetarum merita nobis praecentur veniam | Baptista Christi...
Benedictus dominus rex caelestis qui per merita beatae Catharinae virginis medelam languidis praestat sanitatis ipsius corporis oleo feliciter perunctis
Clematius igitur vir clarissimus vota quae debebat a fundamento templum sanctam erexit in quo et virginum venerantur merita et populorum laudantium deum concurrit frequentia alleluia