Infantulus dum esset beatus Silvester a vidua matre Justa nomine et opere traditus est Cyrino presbytero cujus et vitam imitatus et morem ad summum apicem christianae religionis attinxit
O felix meriti Maria quae resurgentem a mortuis dei filium videre meruisti prima pro cujus amore saeculi contempsisti blandimenta sedula nos apud ipsum quaesumus prece commenda
O flos florum o domicilium virtutum o delectissima mulierum beata virgo Maria cujus solius commercium fragilitas generis humani invenit aditum recuperandi admitte preces nostras intra sacrarium...
Fabens redemptis voto abstinentiae occure fessis dux verus Emmanuel a quo dicata sanctius jejunia futuri formam noscitur ad gloriam opus caelestis regni esset januam | Cui sic consor virtus...
STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de...
Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit...
In excelsis canitur nato regi gloria | Per quem terrae redditur et caelo concordia | Jure dies colitur Christi natalitia | Quo nascente nascitur novae legis gratia | Mediator nobis datus in salutis...
Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis...