Surgens Jesus mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua ejecerat septem daemonia cujus nos precibus adjuvari mente et spiritu devotissime poscimus
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum
Septem ergo Maria daemonia habuit quae universis vitiis plena fuit sed quia turpitudinis suae maculas aspexit lavanda ad fontem misericordiae cucurrit convivantesque non erubuit
Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem Joannes Mariam nominat illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia ejecta fuisse testatur septem enim daemonia habuit quae universis vitiis plena fuit sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit lavanda ad fontem misercordiae cucurrit