Full text: 
Concinat plebs fidelium virginale praeconium matris Christi vestigium et novitatis gaudium | Pauperum primogenita dono caelesti praedita obtinet supra merita praemia vitae reddita | Novum sidus emicuit cando lucis apparuit nam lux quae lucem influit claram clarere voluit | Claris orta natalibus nec dum relictis omnibus vacat plenis affectibus pietatis operibus | Sub paupertatis regula patris Francisci ferula clara Christi discipula luce respersit saecula | Mundus et caro vincitur matris Christi connectitur Christo prorsus innititur pauperem pauper sequitur | Spretis nativo genere carnis et mundi foedere clauditur velut carcere dives superno munere | Clauditur velut tumulo nequeam subducta saeculo patet in hoc ergastulo solum dei spectaculo | Tegmina carnis vilia urgens famis inedia arcta quoque jejunia praestant orandi spatia | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: