Full text: 
Peccatores te rogamus audi nos | Ut nobis parcas te rogamus audi nos | Ut ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut domnum apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris te rogamus audi nos | Ut inimicos sanctae ecclesiae humiliare digneris te rogamus audi nos | Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris te rogamus audi nos | Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Ut nos exaudire digneris te rogamus audi nos
Genre: 
Mass/Office

Litany verse

Fulltext source: 
Graduale Romanum, pp. 212-215; Liber Usualis, pp. 756-759;