Full text: 
Kyrie eleison Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis sancta dei genetrix ora pro nobis sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis sancte Gabriel ora pro nobis sancte Raphael ora pro nobis omnis chorus angelorum orent pro nobis | Sante Johannes baptista ora pro nobis Sancte Petre ora pro nobis sancte Paule ora pro nobis sancte Andrea ora pro nobis sancte Johannes evangelista ora pro nobis omnis chorus apostolorum orent pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis sancte Laurenti ora pro nobis sancte Vincenti ora pro nobis omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis sancte Nicholae ora pro nobis sancte Ywi ora pro nobis sancte Machute ora pro nobis omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis sancta Edytha ora pro nobis Sancta Edytha sancte ora pro nobis sancta Katerina ora pro nobis omnis chorus virginum orent pro nobis omnes omnes sancti orate pro nobis omnes sancti orate pro nobis | Propitius esto parce nobis domine ab omni malo libera nos domine ab insidiis diaboli libera nos domine per sancta nativitatem tuam libera nos domine per passionem et sanctam crucem tuam libera nos domine per piissimam mortem tuam libera nos domine per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine per spiritum paraclitum libera nos domine in die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos ut pacem nobis dones te rogamus audi nos ut salutem mentis et corporis dones te rogamus audi nos ut sanctam ecclesiam tuam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopum nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos ut regem nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos ut reginam nostram conservare digneris te rogamus audi nos ut abbatissam nostram N. in bonis actibus corroborare digneris te rogamus audi nos Mariae atque sancte Edythae conservare digneris te rogamus audi nos ut cunctum populum Christianum pretioso sanguine redemptum conservare digneris te rogamus audi nos ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos et vitam aeternam nobis dones te rogamus audi nos ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos fili dei te rogamus audi nos | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis
Genre: 
Mass/Office

Litany

Fulltext source: 
F-SO 596