Full text: 
In finem pro occultis filii psalmus David | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | Laetabor et exsultabo in te psallam nomini tuo altissime | In convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua | Quoniam fecisti judicium meum et causam meam sedisti super thronum qui judicas justitiam | Increpasti gentes et periit impius nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi | Inimici defecerunt frameae in finem et civitates eorum destruxisti periit memoria eorum cum sonitu | Et dominus in aeternum permanet paravit in judicio thronum suum | Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate judicabit populos in justitia | Et factus est dominus refugium pauperi adjutor in opportunitatibus in tribulatione | Et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te domine | Psallite domino qui habitat in Sion annuntiate inter gentes studia ejus | Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum | Miserere mei domine vide humilitatem meam de inimicis meis | Qui exaltas me de portis mortis ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion | Exsultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum | Cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator | Convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur deum | Quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem | Exsurge domine non confortetur homo judicentur gentes in conspectu tuo | Constitue domine legislatorem super eos ut sciant gentes quoniam homines sunt | Ut quid domine recessisti longe despicis in opportunitatibus in tribulatione | Dum superbit impius incenditur pauper comprehenduntur in consiliis quibus cogitant | Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur | Exacerbavit dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret | Non est deus in conspectu ejus inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur judicia tua a facie ejus omnium inimicorum suorum dominabitur | Dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo | Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua ejus labor et dolor | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem | Oculi ejus in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum attrahit eum | In laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum | Dixit enim in corde suo oblitus est deus avertit faciem suam ne videat in finem | Exsurge domine deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum | Propter quid irritavit impius deum dixit enim in corde suo non requiret | Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orphano tu eris adjutor | Contere bracchium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur | Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius | Desiderium pauperum exaudivit dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua | Judicare pupillo et humili ut non apponat ultra magnificare se homo super terram
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)