Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt...
Iste confessor domini sacratus festa plebs cujus celebrat per orbem hodie lectus meruit secreta scandere caeli | Qui pius prudens humilis pudicus sobrius castus fuit et quietus vita tu domini...
Kyrie pater aeterne fontana deitas a quo manant flumina rerum eleison Kyrie fons coaeterne lucis et claritas lucem formans primo dierum eleison Kyrie cenae supernae redundans bonitas panem mittens de...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita...
Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et...
Quid tuo nobis potius placere in die debet tibi quam decoris fortius niti precibus vel hymnis optime Maure | Tu sacris quondam puer institutis maximum viae studium perennis unde praeclaris rutilas...
In omnem terram deo laus personet dulcissima | Astra polorum jubilent praeconia | Terra simul agat atque freta concinant voce sua | Plebs et fidelium psallat ei carminis prosodia | Verbum quod suum...
Ecce magno sacerdoti mundi cordis et devoti immolemus hostiam | Die sacro revoluto quo de viae volat luto viator in patriam | Servus prudens in talentis miles fortis in tormentis bino gaudet praemio...
Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum...