Full text: 
Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclita | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans ieiuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis huius precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria eius que soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse