Full text: 
Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec sancto amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in per omne saeculum | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse