Full text: 
Pater superni luminis cum Magdalenam respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Amore currit saucia pedes beatos ungere lavare fletu tergere comis et ore lambere | Adstare non timet cruci sepulchro inhaeret anxia truces nec horret milites pellit timorem caritas | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli praemia | Patri simulque filio tibique sancte spiritus sicut fuit sit jugiter saeclum per omne gloria | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse